Jump to content

Grant Shapps

E Vicipaedia
Wikidata Grant Shapps
Res apud Vicidata repertae:
Grant Shapps: imago
Grant Shapps: imago
Nativitas: 14 Septembris 1968; Watfordia
Patria: Britanniarum Regnum

Grant Shapps (ad Croxley Green comitatus Hertfordiensis die 14 Septembris 1968 natus) est politicus Regni Britanniarum. A die 19 Octobris 2022 secretarius civicus vel minister a rebus internis meruit, prima ministra Elisabetha Truss.

Religionem Iudaicam profitens, universitatum expers, commercio apud Polytechnicum Mancuniense studuit. Societatem impressoriam anno 1999 condidit et usque in 2009 direxit; de societatibus commercialibus per interrete venditantibus, quas ab anno circiter 2005 dirigebat, querelae plures de deceptione ortae sunt. Sodalis factionis conservativae, annis 1997 et 2001 frustra, anno 2005 bono successu candidatus fuit ad parlamentum Britannicum, a quo anno sine interruptione legatus est pro circulo Welwyn Hatfield. Praeses huius factionis ministerque sine portfolio die 4 Septembris 2012 factus est, primo ministro Davide Cameron, deinde a die 11 Maii 2015 minister vicarius ab evolutione internationali; a quo officio die 28 Novembris 2015 se retraxit, rumoribus de violentia inter adiutores suos interiectis.[1] Denuo primo ministro Borisio Johnson minister a commeatu meruit a die 24 Iulii 2019. Elisabetha Truss, prima ministra creata, eum statim die 6 Septembris 2022 demisit ut qui illam minime faverat; die 19 Octobris huius anni, iam casura, revocavit et ministrum a rebus internis promovit. A die 31 Augusti 2023 secretarius civicus a munitione meret, primo ministro Rishi Sunak.

  1. Eodem anno editionibus Vicipaedicis sub nomine duplici factis accusatus est ab operario Wikipedia UK, ratione politica fortasse moto, testimoniis incertis: Andrew Gilligan, "Wikipedia administrator who accused Grant Shapps of editing pages of Tory rivals is Liberal Democrat activist" in Daily Telegraph (22 Aprilis 2015)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • • Parlamentum Britannicum


Consilium ministrorum Britannicum Davidis Cameron 2010–2016

Daniel Alexander (2010–2015) • Vincentius Cable (2010–2015) • Alun Cairns (2016) • David Cameron • Alexander Carmichael (2013–2015) • Gregorius Clark (2015–2016) • Kenethus Clarke (2010–2012) • Nicolaus Clegg (2010–2015) • Stephanus Crabb (2014–2016) • Eduardus Davey (2012–2015) • Ioannes Duncan Smith • Michael Fallon (2014–2016) • Gulielmus Fox (2010–2011) • Cheryl Gillan (2010–2012) • Michael Gove (2010–2014, 2015–2016) • Christophorus Grayling • Iustina Greening (2011–2016) • Gulielmus Hague (2010–2014) • Philippus Hammond • Ionathan Hill (2010–2014) • Christophorus Huhne (2010–2012) • Ieremias Hunt • Sajid Javid (2014–2016) • David Jones (2010–2014) • Andreas Lansley (2010–2012) • David Laws (2010) • Oliverius Letwin (2015–2016) • Patricius McLoughlin (2012–2016) • Theresa May • Maria Miller (2012-2014) • Andreas Mitchell (2010–2012) • Michael Moore (2010–2013) • Nicola Morgan (2014–2016) • David Mundell (2015–2016) • Georgius Osborne • Owen Paterson (2010–2014) • Ericus Pickles • Amber Rudd (2015–2016) • Grant Shapps (2010–2015) • Carolina Spelman (2010–2012) • Tina Stowell (2015–2016) • Thomas Strathclyde (2010–2013) • Elisabetha Truss (2014–2016) • Theresia Villiers (2012–2016) • Sayeeda Warsi (2010–2012) • Ioannes Whittingdale (2015–2016)