Petrus Carrington

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus Carrington
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Carrington: imago
Nativitas: 6 Iunii 1919; Aelesburia
Obitus: 9 Iulii 2018; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum, United Kingdom of Great Britain and Ireland

Officium

Officium: Secretary General of NATO, Secretary of State for Foreign and Commonwealth Affairs, Secretary of State for Energy, Secretary of State for Defence, Leader of the House of Lords, Board of Admiralty, Chairman of the Conservative Party, First Lord of the Admiralty, Member of the House of Lords, High Commissioner of the United Kingdom to Australia
Munus: Politicus, Legatus

Consociatio

Familia

Genitores: Rupert Carington, 5th Baron Carrington;

Memoria

Laurae: Military Cross, Knight Grand Cross of the Order of St Michael and St George, Praemium Praesidis pro Libertate, Ordo Periscelidis, Order of the Companions of Honour, Order of Saint Michael and Saint George, Order of Charles III

Petrus Carrington, vulgo denuo Peter Alexander Rupert Carington, baron Carrington, sextus huius dignitatis (Chelsea[1] in regione urbana Londinii natus die 6 Iunii 1919; mortuus 9 Iulii 2018) fuit nobilis politicusque Britannicus et internationalis.

Puerulus apud Millaton House prope Ochamentonam Devoniae educatus est. Alumnus fuit collegii Etonensis et Regii Collegii Militaris iuxta Sandhurst. In exercitu Britannico ab anno 1939 usque in 1949 militavit. Baro patre iam anno 1938 mortuo factus, in camera parium parlamenti Britannici ab anno 1951 ad 1964 primis ministris factio conservativa conservativis Winston Churchill, Antonio Eden, Haroldo Macmillan, Alexandro Douglas-Home muneribus iuxta ministeria agriculturae et munitionis functus est, sed ab Octobri 1956 usque in Octobrem 1959 commissarius maior in Australiam missus est. Ab 1964 factionem contrariam in camera parium ducebat. Minister a munitione ab 1970 usque in 1974, primo ministro Eduardo Heath, secretarius a rebus externis a die 4 Maii 1979 ad 5 Aprilis 1982 meruit, prima ministra Margarita Thatcher.

Fuit secretarius generalis OTAN a die 25 Iunii 1984 ad 1 Iulii 1988, cancellarius ordinis Periscelidis a die 8 Novembris 1994 usque in mensem Octobrem 2012.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • Reflect on Things Past: The Memoirs of Lord Carrington. Londinii: Collins, 1988

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chelsea natus secundum Vicipaediam Anglicam. In villa rustica familiae suae prope Aelesburiam natus, secundum New York Times (10 Iulii 2018) (fortasse in oppido Bledlow ubi et senex habitabat, cf. Who's Who)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Petrus Carrington et Alexander Haig secretarius civicus Civitatum Foederatarum Vasingtoniae die 26 Februarii 1981 congressi, Margarita Thatcher Civitates Foederatas visitatura

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Carrington spectant.