Radoslaus Sikorski

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Radosław Sikorski (2019)

Radoslaus Thomas Sikorski, praenominibus plenis Radosław Tomasz sed saepius Radek Sikorski (Bydgostiae natus die 23 Februarii 1963) est politicus Poloniae et a die 16 Novembris 2007 minister rerum externarum.

Mense Decembri 1981, patria legibus militaribus submissa, Radoslaus Sikorski in Anglia degebat ad linguam Anglicam discendam. Ibi mansit exsul discipulusque factus est Collegii Pembrochiani apud Oxonienses, ubi sodalis fuit societatis convivialis Bullingdon eodem tempore atque David Cameron et Boris Johnson. Diurnarius meruit pro diariis Britannicis The Spectator, The Observer, The Sunday Telegraph Americanoque National Review. In Poloniam anno 1989 reditus est. Ibi minister deputatus meruit pro munitione anno 1992, de rebus externis annis 1998-2001. Vasingtoniae ab anno 2002 apud Institutum Negotii Americanum (American Enterprise Institute) operam dedit. Rursus redux senator electus est pro circulo Bydgostiae anno 2005. Minister munitionis nationalis fuit a die 31 Octobris 2005 ad 7 Februarii 2007, primis ministris Casimiro Marcinkiewicz et Iaroslao Kaczyński. Eodem anno ad rectionem revocatus, primo ministro Donaldo Tusk, minister rerum externarum factus est.