Latinitas bona

Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eventus suffragii 2016 de Unione Europaea Britannici

Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate fuit suffragium, ad quod Britanni die 23 mensis Iunii 2016 vocati sunt. Maiori parti, videlicet 51,9 % eorum, qui suffragium inierant, placuit Unione Europaea decedere. Qua de causa David Cameron, primus minister, qui aliter suaserat, se munus suum cessurum annuntiavit.

Referendum Britanniarum Regni: schedula

Quaestio fuit:

Anglice: Should the United Kingdom remain a member of the European Union or leave the European Union? :
Utrum Britanniarum Regnum Unionis Europaeae membrum maneat an relinquat eandem Unionem Europaeam?

Seligendum fuit unum ex his responsis:

Anglice: Remain a member of the European Union / Leave the European Union
Maneat membrum Unionis Europaeae / Relinquat Unionem Europaeam

Eventus suffragii in Curia municipali Mancunii nuntiati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]