Rishi Sunak

E Vicipaedia
Wikidata Rishi Sunak
Res apud Vicidata repertae:
Rishi Sunak: imago
Rishi Sunak: imago
Nativitas: 12 Maii 1980; Hantonia
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Yashvir Sunak; Usha Sunak
Coniunx: Akshata Murty

Rishi Sunak (die 12 Maii 1980 natus) est politicus Britannicus qui dux Factionis conservativae die 24 Octobris 2022 electus est post Elisabetham Truss: ergo die insequenti primus minister Britanniae a rege Carolo III creatus est, primus Hinduicae religioni haerentium.[1]

De vita[recensere | fontem recensere]

Parentibus stirpe Indorum in Kenia et Tanganyika natis atque in Angliam migratis, Rishi Sunak Hantoniae natus est. Apud Collegium Wintoniense educatus est. Alumnus est Collegii Lincolniensis Oxoniensium, deinde et Universitatis Stanfordiensis, ubi scholarius Fulbrightianus negotio studuit.

Brexitui anno 2016 favebat. Annis inter 2020 et 2022, primo ministro Boris Johnson duce, cancellarius scaccarii meruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Store norske leksikon • Parlamentum Britannicum
  • Situs publicus
  • "Rishi Sunak": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)