Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

David Cameron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg David Cameron
Res apud Vicidata repertae:
David Cameron: imago
Nativitas: 9 Octobris 1966; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Q3303456, Q609884, Q3315116, Q2741536, Primus minister, Q16707842, Q7460592
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Factio Conservativa
Religio: Ecclesia Anglica

Familia

Coniunx: Q2636948
Baracus Obama, David Cameron et Endeus Kenny ad colloquium G8 anno 2012 iuxta Enniskillen Hiberniae picti
Vladimirus Putin et David Cameron Sotzii anno 2013 helicopterum inspiciunt

David Cameron, vulgo plene David William Donald Cameron (natus Londinii die 9 Octobris 1966), vir publicus Britannicus factionis Conservativae, a die 11 Maii 2010 munere primi ministri reginae Elisabethae II fungitur.

Vita[recensere | fontem recensere]

David Cameron, in vico Peasemore comitatus Berceriensis educatus, fuit discipulus Collegii Etonensis. Philosophiae, politicae, oeconomiae in Collegio Aenei Nasi Universitatis Oxoniensis studuit, tutore Vernon Bogdanor. Ibi contubernalem habuit Catharina Fall sodalisque fuit societatis convivialis Bullingdon eodem tempore quo et Boris Johnson. Pro factione Conservativa annis 1988-1994 operam dedit, consiliarius merens Normanno Lamont cancellario scaccarii et Michaële Howard civico rerum internarum secretario. Ab anno 2000 legatus est ad Parlamentum Britannicum pro circulo Witney comitatus Oxoniensis. Ductor electus est die 6 Decembris 2005 factionis Conservativae, propter quod officium eodem die dux oppositionis parlamentariae factus est. Factione Laboris (duce Gordono Brown) in comitiis anni 2010 aegre devicta, coalitione inter liberales (duce Nicolao Clegg) et conservativos composita, Cameron ab hoc anno primus minister meret.

Die 7 Maii 2015 David Cameron iterum electiones Parlamenti Britannici vicit et solus factionis conservativae suffragiorum gratia gubernare potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Francis Elliott, James Hanning, Cameron: Practically a Conservative. Londinii: Fourth Estate, 2012. ISBN 978-0-00-743642-2
  • Timothy Heppell, David Seawright, Cameron and the Conservatives: The Transition to Coalition Government. Londinii: Palgrave Macmillan, 2012. ISBN 978-0-230-31410-8

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Cameron spectant.