Hispania Visigothica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hispaniae
Regnum Visigothorum / Gutþiuda Þiudinassus

Monarchia

Labarum.svg
418 — 711 Emblema del Reino de Asturias.svg
Arrano Beltza.svg
Umayyad Flag.svg

Imago non est

Locus Regni Visigothorum
Regnum Gothorum anno 700
Caput Tolosa, Toletum, Barcino
Aliae linguae Gothica, Vasconica, Latina
Religio Ariana, Catholica
Gubernatio Monarchia
Rex Visigothorum
 • 395-410 Alaricus
 • 568-586 Liuvigildus
 • 586-602 Reccaredus
 • 621-631 Swinthila
 • 710-711 Rodericus
Aetas historica Antiquitas Posterior
 • Foedus Valiae 418
 • Proelium apud campum Vogladense 507
 • Concilium Toletanum III 589
 • Finis provinciae Spaniae 625
 • Dissolutio 711


Hispania Visigothica est spatium intra historiam Hispaniae post imperium Romanum usque ad annum 711, cum amissione Hispaniae. Ea aetate Visigothi paeninsulam Ibericam incoluerunt, qua urbes condiderunt, bella gesserunt, et artes coluerunt. Haec est aetas Hispaniae ultima Antiquitatis Posterioris et prima Medii Aevi.

Visigothi in Hispaniam intraverunt anno 416 amici Romanis. Cum Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulerit, Visigothus Euricus anno 476 territoria tota Romana Hispanica Visigothis annexuit. Annis sequentibus, Visigothi in fidem Catholicam conversi sunt et linguam Latinam fecerunt linguam cotidianam. Saeculo VIII Regnum Visigothorum subito desivit. Mense Maio 711, Mauri Fretum Gaditanum navigaverunt et invasionem in Hispaniam inceperunt. Spatium annorum novem (711720) regnum Visigothorum fumum fecerunt: Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam.

Saeculum quintum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Regnum Visigothicum Tolosanum
Iberia anno 470, post victorias Theodorici II.

Visigothi in Hispaniam anno 416 amici Romanis, contra Suevos pugnandi causa, intraverunt. Deinde anno 418, ob foedus Valiae, Visigothi in Aquitaniam redierunt, quod hoc foedus terras eis dedit ut Aquitaniam defenderent.[1] Tum Suevi Lusitaniam et Gallaeciam ceperunt, ipse modo Vandali Baeticam.[2]

Attila superato, Valentinianus III foedus Visigothorum icit, ut Visigothi Hispaniam liberarent.[3] Anno 455, Theodoricus II cum copiis Hispaniam intravit via Pompaelonis et in Gallaeciam bellum gessit. Anno 455, magnum proelium apud fluvium Urbicum pugnatum est; Theodoricus Suevos superavit et tunc Asturicam Legionemque liberavit. Anno 456, copiae Visigothorum in Gallaeciam intraverunt. Visigothi ceperunt Bracaram et Portum Cale, qua rex Suevorum, Rechiarius, captus est. Tunc ad Emeritam profectae sunt, quam obsidione clauserunt.[4] Anno 457 imperator Romanus (Valentinianus III) mortuus est, et copiae Visigothorum Aquitaniam rediverunt.

Euricus vidit infirmitatem Romanam in Hispania et provincias de facto gubernare coepit.[5] Anno 476, Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulit, et Euricus Hispaniam de iure accepit. Cum parvis copiis in maximis urbibus (Emerita Augusta, Toletum, Pompaelo, Tarraco, Corduba), territoria Hispanica in dicionem Gothorum redegit.[6] Terras circiter Toletum, Emeritam Augustam et vallem Durii suis dedit. Euricus Codicem Euricianum ita leges primae Visigothis scriptae compulsit.[7] Eurico regnante, dux Salla reparavit pontes et moenia urbis Emeritae.

Saeculum sextum[recensere | fontem recensere]

Regnum Visigothorum anno 550.

Saeculo sexto, Visigothi se in factiones digesserunt. Anno 507, Franci eos apud campum Vogladense superaverunt,[8] et omnes terras Galliarum praeter Septimaniam amiserunt. Tunc Theodoricus, rex Ostrogothorum, in Hispaniam copias introduxit, qui nepotem coronare regem volebat.

Gesaleico in exilium misso, Theodoricus Hispaniam regebat.[9] Dux copiarum, Theudis, contra Theodoricum rebellavit. Successor Theudis, Theudigiselus, Theudem occidit et se coronavit. Theidigiselus cenans ab Achilane occisus est in Hispalis. Ergo, Isidorus Hispalensis regicidium dixit esse morbum gothorum.[10]. Inter annos 542 et 546, inguinalis plaga paene totam Hispaniam contrivit.

Athanagildus contra Achilanem rebellavit, et Achila Iustiniani auxilium petivit; sic provinciam Spaniae coepit.[11] Athanagildo defuncto, Liuva I rex est coronatus, sed solum quattuor annos regebat. Tunc Liuvigildus eum successit.[12]

Rebelles surrexerunt dum reges se occidebant: Corduba et regio Saltus Castulonensis (vel Orospeda), Astures, Cantabri, Vascones, et gentes finibus cum Suevis (regioni Sabaria appellata).[13]

Regnum Toletanum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Regnum Visigothicum Toletanum
Regnum Visigothorum anno mortis Liuvigildi, 586.

Liuvigildus et Reccaredus filius Hispaniam regebant annos 560601.

Liuvigildus rebelles superavit in Corduba, Sabaria et Orospedia. Tunc contra Vascones triumphavit et Victoriacum condidit. Etiam Recopolim fundavit. Pace in regno restituta, Liuvigildus contra Byzantinos pugnavit[14]; tunc, contra Suevos.

Liuvigildus regnum Suevorum anno 585 cepit. Seni regi Suevorum ullos filios non erant, et fratres eius adversus eum insidiebant. Miro rex Sueborum in fines Cantabrorum cum copiis anno 572 ingressus est, et adversus Liuvigildum bellum gessit. Mirus superatus est, et Liuvigildus pacem accepit.[15] Etiam, interea Hermenegildus contra patrem bellum gessit, Miro Liuvigildum pugnavit, sed Miro anno 583 obiit.[16] Liuvigildus iter in fines Suevorum cum copiis fecit et regulos superavit. Tunc, anno 585, Bracaram Augustam cepit et se regem Suevorum coronavit.[17]

Hermenegildus, filius Liuvigildi, Ingundam mulierem Catholicam duxit et in fidem Catholicam conversus est. Hermenegildus se regem coronavit contra patrem, anno 580.[18][19] Gregorius Turonensis de rebellione Hermenegildi sic scripsit:

tandem commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam [. . .] Quod cum Liuvigildus audisset, coepit causas querere, qualiter eum perderet. Ille vero haec intellegens, ad partem se imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam inpugnabat. Liuvigildus autem legavit ad eum nuntius, dicens: 'Veni ad me, quia extant causae, quas conferamus simul'. Et ille: 'Non ibo, quia infensus es mihi, pro eo quod sim catholicus'. [. . .] Herminigildus vero, vocatis Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua.
Cumque Liuvigildus ex adverso veniret, relictus a solacio, cum viderit nihil se praevalere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: 'Non veniat super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre interfici'. Haec audiens Liuvigildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data sacramenta ne humiliaretur, ait: 'Tu ipse accede et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi'. At ille poposcit vocare patrem suum; quo ingrediente, prostravit se ad pedes illius. Ille vero adpraehensum osculavit eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti, innuit suis et adpraehensum spoliavit eum ab indumentis suis induitque illum veste vile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in exilio.[20]

Reccaredus anno 589 tertium concilium toletanum convocavit, gentes Gothorum in fidem Catholicam convertiendi causa[21][22]:

Sancta synodus episcoporum totius Hispaniae, Galliae et Gallaetiae in urbe Toletana praecepto principis Reccaredi congregatur episcoporum numero LXXII, in qua synodo intererat memoratus christianissimus Reccaredus, ordinem conversionis suae et omnium sacerdotum vel gentis Gothicae professionem tomo scriptam manu sua episcopis porrigens et omnia, quae ad professionem fidei orthodoxae pertinent, innotescens cuius tomi ordinem decrevit Sancta episcoporum synodus canonicis applicare monimentis.[23]

Reccaredus tunc ex Francis victoriam tulit, postea Franci in Septimaniam intraverunt.[24][25]

Saeculum VII[recensere | fontem recensere]

Corona Reccesvinthi.
Hispania Visigothica saeculo octavo.

Reccaredo mortuo, regnum vidit? sex reges in annis viginti ob bella civilia et regecidia. Reccaredo II defuncto, Suinthila est coronatus rex. Suinthila erat dux strenuus, et anno 622 Byzantinos superavit. Ultimas copias proelio superavit et obsidione ultimum praesidium (Malacam vel Carthaginem Spartariam) clausit, ita finita est provincia Spaniae.[26] Historia Gothorum Isidori Hispalensis de Suinthila scripsit: "Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum."[27] Suinthila defuncto, reges successores praeter Reccesvinthum, paucos annos rexerunt.

Reges huius saeculi linguam Latinam fecerunt linguam francam et sibi dederunt nomen Flavium ; ita Ervigius se appellabat "Flavius Ervigius", "Flavius Chindasvinthus," et caetera.

Tamen saeculum septimum Saeculum Conciliorum vocatur. Concilia Toletana erant magni synodi episcoporum maiorumque, qui leges sanxerunt de tributis, proscriptionibus, exercitu, ecclesia, et Iudaeis. Liber Iudiciorum a Reccesvintho complusus est hoc saeculo, anno 654.

Isidorus Hispalensis, sanctus et doctor Ecclesiae, dum hoc saeculo vivebat (†636). Plurimos libros scripsit et prologium Historiae Gothorum descriptione sua de Hispania et Gothis dixit:

Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Iure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.[28]

Societas oeconomiaque[recensere | fontem recensere]

Gothi in Hispaniam ingressi sunt circiter annum 420, sed ante annum 507 (post proelium apud campum Vogladense) non migraverant in Iberiam. Numerus Visigothorum qui in Hispania ingrediebantur non maior quam 150 000 vel 200 000 fuit; ergo Visigothi erant parva incolarum Iberiae pars (circiter 4 000 000).[29] Visigothi fuerunt ordo regnans et pugnans populi.

Indigenae (Hispano-Romani nunc nominati) erat eidem incolae quae sub Roma Hispaniam incolebat. Senatores latifundia habebat et ecclesiam gubernabat, ordo equestre erat classis mercatorum, et plebs erant agricultores in latifundiis. Numerus crescens rusticorum implicavit? migrationem incolarum urbium.[30]

Maiores Visigothici erant optimates, vires nobilitatis. Maiores erant Visigothi et Hispano-Romani, consilium regibus dabant et officios palatinos functi sunt. Erant infra Maiores Inferiores vel Humiliores.[31]

Pars minima incolarum erant peregrini vel mercatores et gentes Vascones et Cantabrae qui in montibus septentrionalibus incolebant.

Liuvigildo regnante, matrimonia intra Gothos et Romanos admissa sunt. Tunc saeculo septimo, gentes Hispaniae erant mistae Visigothorum et Hispano-Romani, res quam Liber Iudiciorum ostendit: populus Hispaniae Hispanus vocatus est, non Gothus nec Romanus.[32] Antea leges duplae erant: leges Hispano-Romanis (Lex Romana Visigothorum vel Breviarium Alarici) et leges Visigothis (Codex Euricianus et Codex revisus). Ob hanc causam, Hispania Hispania appellata est nec Gothia; Gallia hodie Francia appellamus quod incolae erant Franci.[33]

Ariani, Iudaei, Catholici[recensere | fontem recensere]

Concilium Toletanum III, in quo Reccaredus in Catholicam ecclesiam conversus est. Pictura posterioris aetatis, a Muñoz Degrain facta.

Anno 350, Visigothi conversi sunt in Arianismum ab Ulfila,[34] et manserunt Ariani usque ad conversionem Reccaredi, anno 589.[35] Concilium Toletanum III iussit ut Visigothi se in fidem Catholicam converterent, tamen multi maluerunt Arianismum et non se converserunt. Isti Ariani contra reges rebellaverunt saeculo VII, reges convertiendi causa.[36] Dum reges Ariani erant, fuerunt duae Ecclesiae Hispaniae: Ariana et Catholica, similes et parallelae. Utraeque cum episcopis, synodis, et aedificiis sacris. Aedificia praecipua Ariana erant baptisteria.

Catholici Hispanici liturgiam propriam habuerunt: Liturgiam Hispanicam, a conciliis Toletanis et regibus recta.

Erant in Hispania multi Iudaei. Saeculo primo ad Hispaniam navigaverunt postquam Vespasianus Hierosolymas cepisset. Iudaei erant fabri et cultores agrorum. Erant nonnulli mercatores, et multa beneficia acceperunt.[37] Episcopi in conciliis Toletanis saeculi VII congregati Iudaeos ob mala regni culpabant regibusque suadebant ut leges adversus istos statueret.[38]

Rex et imperium[recensere | fontem recensere]

Hispania recta est a rege. Rex imperium habebat, sed circulus magistratum partem huius imperium habebat. Magistratus potestatem ob leges potiti sunt. Tunc, administratio regni Visigothorum recta erat a hoc circulo. Magistratus qui consilium regi dabant erant in aula regia vel curia Regis.[39] Officium palatinum, duces provinciarum et comites urbium erant quoque magistratus.[40]

Exercitus regnum defendebat, et simul rege sub legibus erat: rex cum magistratis imperium militare habebat.[41]

Artes archaeologiaque[recensere | fontem recensere]

Fibula aquilimorfa.
Palatium regium Reccopolitanum.
Navis ecclesiae S. Ioannes Balnarum, fortasse a Reccesvintho aedificata.

Visigothi in Iberia artem creaverunt ex formis Germanicis, Romanis paganis, Romanis Christianis, et Hispanicis.

Artes aurificum Visigothorum praeclarae sunt fibulae aquiliformes et coronae votivae. Fibulae aquilimorphae sunt fibulae Visigothicae ex auro et vitro rufo vel viridi. Nonnullis fibulis non vitrum sed smaragdi et granati sunt. Haec fibulae erant militum, qui duas semper ferebant. Coronae votivae sunt magnae coronae aureae, quae a regibus Visigothorum in templis delatae erant. Summae sunt Reccesvinthi et Suinthilae.

Parca sunt aedificia a Visigothis creata. Ecclesiae aedificatae sunt in magnis urbibus (Toletum, Emerita Augusta, Hispalis, Corduba, Valentia et Barcino), sed etiam sunt noti Visigothi ob aedificationem palatiorum et moeniorum urbanorum. Creaverunt etiam Visigothi urbes novas, ut Reccopolis et Ologicum.

Archaeologia funeraria (studium relictorum et sepulcrorum) Visigothorum copiosa est. Visigothi suos sepeliverunt in seriebus (vulgo Reihengräber). Istae series in campis dispersa sunt circiter ecclesias (vulgo Reihengräberfelder). Visigothi sine donaria suos sepeliverunt (modo Francorum, Alamannorum et alium gentium Germanorum), praeter vestimenta et fibulas sed nonnullas franciscas, spathas et scramsaxos habemus hodie. Sepulchra Visigothica anthropomorphae sunt, et ex petris fossa sunt.[42]

Amissio Hispaniae[recensere | fontem recensere]

Ultimi reges Visigothorum continenter pugnabant contra usurpatores et Vascones.

Egica fuit rex crudelis et saevus ergo in eum maiores insidias coniurabant.[43] Filius Egicae, Vitiza, regno est coronatus anno 702 sed facultatem caruit ne insidias maiorum viterit. Praecipuus inimici Vitizae maiores Baeticae erant.

Anno 710 Vitiza mortuus est, et Rodericus (dux Baeticae) regno est coronatus, qui ultimus rex Visigothorum Hispaniae fuerit.[44] Vitiziani in Septimania usurpatorem Achilanem filium Vitizae eligerunt. Bello civile gerente, Iulianus, comes Septae auxilium Mauris petivit, ut Hispaniam invaderent. Fabula nobis narrat causam: Rodericus cum filia Iuliani cubuit et Iuliano iniuriam intulit, tunc Iulianus auxilium petit, ultionem obtinendi causa.

Mense Maio 711, Mauri Fretum Gaditanum navigaverunt. Tariqus, dux Maurorum apud Calpem castra aedificavit. Hodie haec castra Gibraltar appellantur (ab Arabico, 'Mons Tariqi' significante). Rodericus in Cantabria adversus Vascones vel Vitizianos (nescimus) pugnabat et cum copiis ad Baeticam profectus est.

Mense Iulio anno 711, proelium apud Transductos Promontorios pugnatum est. In hoc proelio, Rodericus occisus est itaque regnum Visigothorum finuit. Eodem in proelio, copiae Tariqui longissimas hastas et multas saetas usae sunt. Exercitus Visigothorum constabat equites et pedites, gladiis et securis armati. Media in pugna cornu Visigothorum, a Vitizianos ductum, defecit Mauros.[45] [46]

Cronica Rotense ab Alphonso III compulsa saeculo nono dicit:

Postquam Vitiza fuit defunctus, Rudericus in regno est perhunctus. Cuius tempore adhuc in peiori nequitia crevit Spania. Anno regni illius tertio ob causam fraudis filiorum Vitizani Sarrazeni ingressi sunt Spaniam. Quumque rex ingressum eorum cognovisset, statim cum exercitu egressus est eis ad [b]ellum. Sed suorum peccatorum classe oppressi et filiorum Vitizani fraude detecti in fuga sunt versi. Quo exercitus fugatus usque ad internicionem eo est deletus. [47]

Mauri Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam. Spatium annorum novem (711-720) regnum Visigothorum fumum fecerunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Historia de regibus Gothorum, Vandalorum et Suevorum apud Vicifontem.
Wikisource-logo.svg Vide Historiarum Francorum libri X apud Vicifontem.
Wikisource-logo.svg Vide Chronicon Iohannis Biclarensis apud Vicifontem.
  • Pro Cronica Rotense, vide hoc
  • Pro Getica Iordanis, vide hoc (Latine et Anglice)
Wikisource-logo.svg Vide Variae apud Vicifontem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Gothorum 21; cf. R. Collins (2004), La España Visigoda 409-711 pp. 7-8
  2. J. J. Sabas Abengochea, (2001) Historia Antigua de España II, ed. UNED, p. 192.
  3. P. Heather (1996), The Goths, p. 188.
  4. J. J. Sabas Abengochea, op. cit., pp 199-200 et 358.
  5. P. Heather, op. cit., p. 190.
  6. Wolfram (1988), The History of the Goths, pp. 181ff.
  7. P. Heather, op. cit., p. 196.
  8. Decem Libri Historiarum, II.37.
  9. Cassiodori Senatoris, Variae, V. 43–44, V. 39; confer Procopii De Bello Gothico, 5.12.47–8.
  10. Historia Gothorum, 41-5,passim; confer Decem Libri Historiarum, III.30.
  11. Historia Gothorum, 45–47, vide Jordanes, Getica 303.
  12. Historia Gothorum 48; vide Decem Libri Historiarum, IV.38.
  13. Heather, op. cit., pp. 278–280.
  14. Chronicon Iohannis Biclarensis, 572-580 = vv. 70-205, passim.
  15. Ibidem, 572.3 = v. 80.
  16. Ibidem 582.1 = vv. 225–231.
  17. Ibidem, 585.2 = vv. 251–254.
  18. Historia Gothorum Isidori, 49
  19. Chronicon Iohannis Biclarensis 582.3.
  20. Decem Libri Historiarum, V. 38.
  21. Historia Gothorum Isidori, 52–53.
  22. Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis, IX.15.
  23. Chronicon Iohannis Biclarensis 590.1 = vv 330–341.
  24. Historia Gothorum Isidori 54.
  25. Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis, VIII.30.
  26. Thompson, op. cit., ch. 7.4.
  27. Historia Gothorum 62.
  28. Historia Gothorum, Prologus.
  29. J. Orlandis, La vida en España en tiempo de los Godos (1981), p. 22.
  30. Orlandis, op. cit., pp. 24–25, 30–34.
  31. Ibidem, pp. 25–30.
  32. Collins, op. cit., p. 240.
  33. Collins, op. cit., pp. 256–263, passim, sed esp. pp. 256 et 261.
  34. Historia Gothorum, 8. Cf P. HEATHER (2006), The Fall of th Roman Empire, pp. 76-80.
  35. Historia Gothorum 53. Vide Decem Libri Historiarum IX.15.
  36. Thompson, op. cit., ch. 4.3.
  37. J. J. Sabas Abengochea, op. cit., pp. 335–336; vide Orlandis, op. cit., pp. 118-–35.
  38. E.g., Concilium Toletanum XII, a Ervigio convocatum, cum supra duodecim leges contra iudaeos. Vide Sabas Abengochea, op. cit., p. 307.
  39. Orlandis, op. cit., pp. 91–93.
  40. Thompson, op. cit., ch 6.3; vide Orlandis, op. cit.' p. 27.
  41. Ibidem, ch. 6.4.
  42. G. Halsall, Early Medieval Cemeteries, pp. 25–26; Collins, op. cit., ch. 7; vide Orlandis, op. cit., pp. 187–189.
  43. Cronica Rotense, 3.
  44. Cronica Rotense, 6.
  45. I. Velázquez, "El Fin de Don Rodrigo," in Historia National Geographic, nº34, Sept. 2006.
  46. J. A. Cebrián, "La Batalla de Guadalete," in Historia de la Iberia Vieja, nº7 Ianu. 2006.
  47. Cronica Rotense 7.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.

Roman numeral 10000 CC DD.svg