Flumen Caeruleum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coordinata: 31°23′37″N 121°58′59″E / 31.39361°N 121.98306°E / 31.39361; 121.98306
Flumen Caeruleum (Chang Jiang)
Crepusculum in Flumine Caeruleo
Natio Formula:PRC
Civitates Qinghai, Thibetum, Yunnan, Sichuan, Chongqing, Hubei, Hunan, Jiangxi, Anhui, Jiangsu, Sciamhaevum
Amnes in alium influens
 - A sinistra Yalong, Min, Tuo, Jialing, Han
 - A dextra Wu, Yuan, Zi, Xiang, Gan, Huangpu
Urbes Yibin, Luzhou, Chongqing, Wanzhou, Yichang, Jingzhou, Yueyang, Wuhan, Jiujiang, Anqing, Tongling, Wuhu, Nanjing, Zhenjiang, Nantong, Sciamhaevum
Fons Cacumen Geladaindong
 - locus Montes Tanggula, Qinghai
 - altitudo 5 042 m (16 542 ft)
 - coordinata 33°25′44″N 91°10′57″E / 33.42889°N 91.1825°E / 33.42889; 91.1825
Os Mare Sinense Orientale
 - locus Sciamhaevum, et Jiangsu
 - coordinata 31°23′37″N 121°58′59″E / 31.39361°N 121.98306°E / 31.39361; 121.98306
Longitudo 6 300 km (3 915 mi) [1]
Pelvis hydrographica 1 808 500 km² (698 266 sq mi) [2]
Effluens
 - medium 30 166 m3/s (1 065 302 cu ft/s) [3]
 - maximum 110 000 m3/s (3 884 613 cu ft/s) [4][5]
 - minimum 2 000 m3/s (70 629 cu ft/s)
Cursus Fluminis Yangtze per Sinam
Flumen per primum flexum fluit.

Flumen Caeruleum[6] sive Flumen Yangtze, sive Chang Jiang (Sinice 扬子江 Yángzǐ Jiāng; Sinice publice 长江 Cháng Jiāng; Thibetice འབྲི་ཆུ་) est longissimum flumen in Asia, et longitudine tertium in orbe terrarum. Fluit 6418 chiliometrorum a montibus glacialibus in Planitie Qinghai-Thibetum in Qinghai ad orientem versus trans Sinam meridio-occidentalem, mediam, et orientalem, antequam in Mare Sinense Orientale ad Sciamhaevum effluit. Id etiam est unum ex maximorum fluminum volumine emissionum in orbe terrarum. Quintam partem areae terrestris Rei Publicae Popularis Sinarum siccat, et eius pelvis fluviatilis est terra tertiae partis numeri civium.[7]

Cum Flumine Flavo, Flumen Caeruleum est flumen maximi momenti in historia, cultura, et oeconomia Sinarum. Sua delta, locus magnopere prosper, usque ad 20 centesimas PDG Sinarum generat. Flumen, per variissima oecosystemata fluens, ipsum est habitatio nonnullarum specierum endemicarum et periclitatarum, inter quas Alligator sinensis et Acipenser dabryanus. Homines flumine milia annorum usi sunt pro aqua, inrigatione, sanitatione, transportatione, industria, finibus politiarum, bello. Moles Trium Angustiarum in Flumine Caeruleo est maxima orbis terrarum statio hydroelectrica.[8][9]

Animalia fera[recensere | fontem recensere]

Ob commercium secundum flumen factum, periegesin, et pollutionem, Flumen Caeruleum est habitatio specierum saltem quattuor magnorum animalium maxime periclitatorum: Alligatoris sinensis, Neophocaenae phocaenoidis, Psephuri gladii, Lipotis vexilliferi (baiji). Hic est solus locus praeter Civitates Foederatas ubi species alligatoris et Psephuri sunt endemicae. Singulae Neophocaenae phocaenoides vivae anno 2010 numerati sunt mille exempla. Decembre 2006, Lipotes vexillifer declaratus est functionaliter exstinctus postquam amplus fluminis investigatio nulla indicia habitationis huius lipotidae in lucem protulerunt.[10] Anno autem 2007, magnum animal album in flumine inferiore conspectum et photographizatum ad tempus baiji creditum est.[11] Sed animale vivo post 2004 non iam viso, baiji functionaliter exstinctus in praesenti habetur.[12]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopaedia Britannica: Yangtze River http://www.britannica.com/eb/article-9110538/Yangtze-River
  2. Zhang Zengxin; Tao Hui; Zhang Qiang; Zhang Jinchi; Forher, Nicola; Hörmann, Georg. "Moisture budget variations in the Yangtze River Basin, China, and possible associations with large-scale circulation". Stochastic Environmental Research and Risk Assessment (Springer Berlin/Heidelberg) 24 (5): 579–589 
  3. "Main Rivers". National Conditions. China.org.cn .
  4. https://probeinternational.org/three-gorges-probe/flood-types-yangtze-river Accessed 2011-02-01
  5. "Three Gorges Says Yangtze River Flow Surpasses 1998". Bloomberg Businessweek. 20 Iulii 2010 .
  6. Studium Biblicum Franciscanum, Liber annuus / Studium Biblicum Franciscanum vol. 24 (1974) p. 87
  7. (Chinese) [1] Accessum 10 Septembris 2010.
  8. "Three Gorges Dam, China: Image of the Day". earthobservatory.nasa.gov 
  9. De Mole Trium Angustiarum, apud internationalrivers.org, accessum 3 Augusti 2009.
  10. "The Chinese river dolphin is functionally extinct". baiji.org. 13 Decembris 2006 .
  11. "River Dolphin Thought to be Extinct Spotted Again in China," apud sciencemode.com (ScienceMode).
  12. "Rare river dolphin 'now extinct,'" apud news.bbc.co.uk (BBC News).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carles, William Richard. 1898. The Yangtse Chiang. The Geographical Journal 12(3):225–240.
  • Danielson, Eric N. 2004. Nanjing and the Lower Yangzi, From Past to Present, The New Yangzi River Trilogy, Vol. II. Singapore: Times Editions/Marshall Cavendish. ISBN# 981-232-598-0.
  • Danielson, Eric N. 2005. The Three Gorges and The Upper Yangzi, From Past to Present, The New Yangzi River Trilogy, Vol. III. Singapore: Times Editions/Marshall Cavendish. ISBN# 981-232-599-9.
  • Farovik, Tor. 2010. Jangtse: Strom des Lebens. Monaci: Piper Verlag. ISBN 978-3-89029-760-6.
  • Grover, David H. 1992. American Merchant Ships on the Yangtze, 1920-1941. Wesport, Conn.: Praeger Publishers.
  • Van Slyke, Lyman P. 1988. Yangtze: Nature, History, and the River. A Portable Stanford Book. ISBN 0-201-08894-0.
  • Winchester, Simon. 1996. The River at the Center of the World: A Journey up the Yangtze & Back in Chinese Time. Holt, Henry & Company. ISBN 0-8050-3888-4. Anno 1997, ISBN 0-8050-5508-8. Anno 2004. St. Martins, ISBN 0-312-42337-3.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Caeruleum spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg