Ürümqi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Ürümqi
Panorama Ürümqi

Ürümqi (Uigurice ئۈرۈمچی‎ = IPA /u:ˈru:mtʃi/ ; Uigurice Abecedario Latino Ürümchi ; Mandarinice 乌鲁木齐 ; Pinyin Wūlǔmùqí), olim Tihwa (Mandarinice 迪化 ; Pinyin Dǐhuà; Wade–Giles Tihwa) est caput Regionis Autonomae Xinjiang Uigur (Uiguristaniae) Rei Publicae Popularis Sinarum, in boreoccidentem civitatis sita.

Secundum censum anni 2010, cives 2 744 280 in quinque districtibus urbanis et Midong, vel 2 300 000 solum in districibus urbanis habens, Ürümqi, cuius nomen 'pascua pulchra' in Lingua Mongolica populi Dzungar significat,[1] est maxima urbs in occidentali Sinarum parte interiore sita. Post decennium 200, oeconomia Ürümqi evolvebatur, ut urbs nunc sit nodus transportationis regionalis et maior sedes commercii.

Regionis caput facta est anno 1884. Etiam longissima urbs e quovis litore est, quia vix e Polo Inaccessibilitatis? distat.

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!