Hancheum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
HancheumHangzhou (Sericae mediae physicalis)
HancheumHangzhou
Hancheum
Hangzhou
Hanchei collocatio in Serica orientali
Lacus occidentalis (Xi hu), amoenitas urbis Hangzhou praecipua

Hancheum[1] seu vulgo Hángzhōu[2] est urbs rei publicae popularis Sinarum et caput provinciae Zhejiang. Inter sex antiqua capita Sinensia enumeranda est.

Nomen antiquissimum huius urbis fuit Yuhang 餘杭, cui nomini veteres etymologi significationem "traiectus Yu" attribuerunt: Yu enim, rex mythologicus, saeculo fere XXII a.C.n. duces bellorum meridianos hoc loco congregaverit. Anno 589[3] novum nomen Hangzhou 杭州, scilicet "praefectura traiectús" acceptum est.[4] Anno 1141, imperatore Gaozong ibi refugium petente, urbs cognomen meruit Xingzai scil. "domus imperatoris temporaria", e quo derivatur appellatio Europaea mediaevalis Quinsai.[5][6]

Urbs Yuhang (ab hodiernis Hangzhou appellata) in imperium Sinense anno fere 222 a.C.n. comprehensa est sub praefectura antiqua Kuaiji. Inter annos 907 et 978 caput fuit regni Wuyue.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hancheum, Hancheu, in Chequianensi": "Sinae" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. Vb. adiect. "Hangzhouensis" in nominibus biologicis reperitur
  3. Ita en:wiki
  4. Pronuntiatu Mandarinorum [xɑ̌ŋtʂóʊ] sed dialectu Hancheensi [ɦaŋ tsei]
  5. E.g. Marcus Paulus Venetus, De regionibus Orientalibus lib. 2 cap. 64 "De nobili civitate Quinsai"
  6. Linda Cooke Johnson, ed., Cities of Jiangnan in Late Imperial China (SUNY Press, 1993) p. 18 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Hangchow" in Carl Crow, The travelers' handbook for China. 3a ed. (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1921) p. 116 ff. Textus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hancheum spectant.


Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!