Schisma Acacianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Schisma Acacianum (484519) est primum schisma fundamentale inter ecclesias orientalem et occidentalem.

Schisma Acacianum nomen trahit ab Acacio, patriarcha Constantinopolitano (471–489), qui iussu imperatoris Zenonis symbolum nomine Henoticum conscripsit, quo Monophysitae cum ecclesia orthodoxa imperiali reconciliarentur. Decretum compromissorium re vera quandam harum factionum appropinquationem (non autem reconciliationem) efficiens unitatem Imperii Romani Orientalis confirmavit. In regionibus autem pristini Imperii Romani Occidentalis a plerisque reiectum est, papa Felice II (483–492) duce, qui Ioannem Talaiam patriarchae Acacio inimicum consuluit. Episcopo Romano, cum Italia tum nomine tantum Romano imperio subiecta esset, reapse autem a Germanis regeretur, libere agere licebat, ut anno 484 communionem ecclesiasticam renuntiaverit.

Domini Germanici occidentis, qui magna ex parte erant Ariani, hac abalienatione ab imperatore delectari solebant – et contra Theodericus Magnus sollicitudine affectus est, cum Iustinus I Henoticum revocavit. Ubi anno 519 schisma finem habuit, cum Ioannes II Cappadoces formulam a papa Hormisdate propositam comprobavit, controversia cum Monophysitis redintegrata est. Forsitan autem imperator id concessit intendens, ut pristinas provincias occidentales facilius denuo imperio Romano coniungeret, quod postea Iustinianus I efficere conatus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William H.C. Frend: The Rise of Christianity, Philadelphia 1984, p. 807 ss.
  • Luce Pietri et alii (Edd.): Die Geschichte des Christentums, vol. 3, Friburgum Brisgoviae, 2005, p. 180 ss.