Catholicus (notio)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Catholicus (discretiva)

Vox Catholicus a verbo Graeco καθολικος deducta "universalis, perpetualis (Quint. 2,13,14)" significat.

Notio[recensere | fontem recensere]

Locus huius notionis antiquissimus apud Ignatium Antiochensem (35–117) invenitur[1]: "... ubi fuerit Christus Jesus, ibi catholica est ecclesia.".

Sensu latissimo Catholica est ecclesia a Iesu Christo condita omnes Christianos comprehendens. Post Schisma Orientis (1054) controversia orta est, qua in ecclesia, sive occidentali sive orientali, ecclesia Catholica inveniatur, quippe cum ecclesia catholica unica sit. Reformatione habita controversia, divisionibus ecclesiarum atque sententiis theologorum multiplicatis, adhuc acerbior et exitus quaestionis difficilior facta est.

Sensu strictiore a multis post reformationem adhibito "Ecclesia Catholica" est "Ecclesia Catholica Romana", ergo denominationem Christianam ab aliis diversam denotans, quod autem cum doctrina eiusdem ecclesiae non bene convenit cum affirmat "Unicam Christi ecclesiam ... subsistere in Ecclesia catholica"[2].

In motu oecumenico interdum pro "Catholico" vox "sobornost", quae est versio Russica verbi Graeci "katholikos", ad ecclesiam universalem dentotandam adhibetur, connotationibus romano-catholicis evitandis.

Ecclesia Catholica valere potest:

Catholicitas sensu originali in dialogo oecumenico maximi momenti est.

Notio Catholicitas[3], quae in ecclesiologia christiana doctrinarum Christianarum summam una cum universalitate et unitate ecclesiae sub capite eius Iesu Christo significat, non ante Aevum modernum invenitur.[4]

Symbolum[recensere | fontem recensere]

Cum aliis litteris praecipue primis conciliis Oecumenicis gravitas maxima convenit. Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum, quod est symbolum fundamentale ferme omnium Christianorum, notae praecipuae ecclesiae a Iesu Christo conditae enuntiavit:

Credimus in … unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam

Natura Catholicitatis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia dicitur Catholica variis causis:

  • ob universalitatem doctrinae ab ea enuntiatae (Cyrillus Alexandrinus, Catecheses)
  • ob universalitatem virtutum in ea exercitarum (Franciscus Suárez)
  • ob spatium ab Adam incipiens usque ad consummationem mundi (Augustinus)
  • ob indolem vitam omnium hominum toto orbe terrarum cunctis temporibus sanctificandi
  • ob ambitum tempore spatioque necnon ob multitudinem christfidelium ex omnibus populis toto orbe terrarum.

Definitio saepe adhibita originem ducit a Vincentio Lerinensi:

Magnopere curandum est ut id teneatur quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est.[5]

Significato notionis inter theologos semper disputabatur, quare usus sermone cotidiano se difficilis praebet.

Notae Catholicitatis[recensere | fontem recensere]

Notae Catholicitatis secundum doctrinam Ecclesiae Catholicae Romanae, Ecclesiarum Orthodoxarum et Veterum Catholicarum necnon, quamvis exceptionibus, ecclesiarum traditionis Anglicanae, sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]