Sanctus Andreas
E Vicipaedia
Sanctus Andreas, frater Simonis Petri et discipulus Iohannis Baptistae, fuit apostolus Iesu Christi.
Andreas Apostolus, Bethsaidae natus, quae est Galilaeae vicus, frater Petri, discipulus Iohannis Baptistae, hunc cum audisset de Christo dicentem: "Ecce Agnus Dei"; secutus Iesum, fratrem quoque suum ad eundem perduxit. Cum postea una cum fratre piscaretur in mari Galilaeae, ambo a praetereunte Christo Domino ante alios Apostolos vocati illis verbis: "Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum"; nullam interponentes moram, et relictis retibus, secuti sunt eum. Una cum Philippo Iesu Graecos quosdam praesentavit. Ante quam panes multiplicarentur, puerum, qui panes et pisces afferebat, indicavit.
Post Christi passionem et resurrectionem, Andreas, cum in Scythiam Europae, quae ei provincia ad Christi fidem disseminandam obtigerat, venisset, deinde Epirum ac Thraciam peragrasset, doctrina et miraculis innumerabiles homines ad Christum convertit. Post, Patras Achaiae profectus, et in ea urbe plurimis ad veritatem evangelicam perductis, Aegeam proconsulem, praedicationi evangelicae resistentem, liberrime increpavit, quod, qui iudex hominum haberi vellet, Christum Deum omnium iudicem, a daemonibus elusus, non agnosceret. Tum Aegeas iratus: "Desine, inquit, Christum iactare, cui similia verba nihil profuerunt, quominus a Iudaeis crucifigeretur". Andream vero de Christo nihilominus libere praedicantem quod pro salute humani generis se crucifigendum obtulisset, impia oratione interpellat, ac demum hortatur, ut sibi consulens, diis velit immolare. Cui Andreas: "Ego omnipotenti Deo, qui unus et verus est, immolo quotidie, non taurorum carnes, nec hircorum sanguinem, sed immaculatum Agnum in altari; cuius carnem posteaquam omnis populus credentium manducaverit, Agnus, qui sacrificatus est, integer perseverat et vivus". Quam ob rem ira accensus Aegeas, iubet eum in carcerem detrudi: unde populus Andream facile liberasset, nisi ipse sedasset multitudinem, vehementius rogans, ne se ad optatissimam martyrii coronam properantem impedirent.
Igitur paulo post in tribunal productum, cum Aegeas crucis extollentem mysteria sibique suam impietatem exprobantem diutius ferre non posset, in crucem tolli, et Christi mortem imitari iussit. Adductus Andreas ad locum martyrii, cum crucem vidisset, longe exclamare coepit: "O bona crux, quae decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, et aliquando cupienti animo praeparata: accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo; ut per te me recipiat, qui per te me redemit". Itaque cruci affixus est, in qua biduum vivus pendens, et Christi fidem praedicare numquam intermittens, ad eum migravit, cuius mortis similitudinem concupierat. Quae omnia presbyteri et diaconi Achaiae, qui eius passionem scripserunt, se ita ut commemorata sunt, audisse et vidisse testantur. Eius ossa primum Constantino imperatore Constantinopolim, deinde Amalphim translata sunt. Caput, Pio II Pontifice, Romam allatum, in basilica sancti Petri collocatum est.

