Gregorius Nazianzenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pictura in recenti calce effecta saeculi 14

Gregorius Nazianzenus vel Gregorius Theologus (natus in Cappadocia anno 329– obiit anno 390), Pater Ecclesiae, episcopus Nazianzi et breviter Patriarcha Constantinopolitanus fuit. Ut rhetor disertissimus Patrum Ecclesiae a multis notus est. Exercitus classice in philosophia eloquentiaque Hellenismum in Ecclesiam antiquam infudit atque exemplum Byzantinis theologis magistratibusque Ecclesiae constituit.

Gregorius theologiam Trinitatis inter et graecos et latinos theologos magne promovit, atque ut Theologus Trinitarius recordatus est. Multa ex operibus eius recentes theologos movere pergunt, maxime de coniunctione trium Personarum Trinitatis. Gregorius, et fratres eius Basilius Magnus et Gregorius Nyssenus, Patres Cappadoci appellantur.

Gregorius est sanctus in et Orientali et Occidentali Ecclesiis. In Ecclesia Catholica Romana Doctor Ecclesiae appellatur; Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Catholicae Orientales eum ut unum Trium Santorum Hierarchorum cum Basilio Magno et Ioanne Chrysostomo venerantur.

Pater antecessor fuit in sede episcopali Nazianzena; ordinatus fuit presbyter a patre.

Sancti Gregorii homiliae theologicae, epistulae, et poemata notabilia sunt.

Dies Festa[recensere | fontem recensere]

Festum Gregorii 2 Ianuarii in Occidentalibus Ecclesiis est. In Orientlibus Ecclesiis Gregorius duo festa habet: 25 Ianuarii solus habet, atque 30 Ianuarii festum Trium Sanctorum Hierarchorum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!