Successio Apostolica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Successio Apostolica est notio theologica quae idem quarundam ecclesiarum redditur apostolos auctoritatem successoribus eorum (i.e. episcopis) impositione manuum impertiisse eo modo Sacros Ordines sive sacramentum ordinis costituendo.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

Haec doctrina fundamentum est structurae episcopalis maiorum ecclesiarum sive orientalium sive occidentalium.

Impositione manuum et sacramento ordinis apostoli successoribus eorum depositum fidei tradiderunt. Hoc praecepto Successio Apostolica episcopos omnium temporum omniumque locorum cum ecclesia primitiva primi saeculi eiusque fundatore Iesu Christo coniungit.

Secundum theologiam Catholicam, Orthodoxam et Armenam Successio Apostolica explicat notam cum ecclesiae natura coniunctam, scilicet Apostolicitatem, statutam in Concilio Costantinopolitano I (381) et Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano proclamatam.

In Catechismo Catholicae Ecclesiae legitur[1]: Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum locum magisterii tradentes". Re quidem vera, praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat.

Ecclesiae Successionis Apostolicae et superiores earum[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Titulus Sedes Superior primus Superior praesens Numeri
Ecclesia Catholica Romana Papa Roma Petrus Benedictus XVI 265
Ecclesiae Orthodoxae Patriarcha Constantinopolis Andreas (apostolus) Bartholomaeus I 273
Ecclesia Coptorum Papa Alexandria (Cairus) Marcus Evangelista Sinuthius III 116
Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum Patriarcha Antiochia (Damascus) Petrus Ignatius Zakka I Iwas 122
Ecclesia Apostolica Armena Catholicus Echmiadsin Iudas Thaddaeus Karekin II Nersissian 152
Ecclesia Syrorum Orientis Catholicus-Patriarcha Seleucia-Ctesiphon (Sicagum) Thomas apostolus Dinkha IV Khanania 120
Communio Anglicana Primas Cantuaria Augustinus Cantuariensis, "Apostolus Anglorum" Rowan Williams 104
Unio Ultraiectensis Ecclesiae Veteris Catholicae Archiepiscopus Traiectum ad Rhenum Willibrordus, "Apostolus Frisorum" Joris Vercammen 83

In theologia Evangelica Succesio Apostolica non est coniuncta cum munere ecclesiastico, cuius Apostolicitas fidei consensu cum doctrina apostolorum conservatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Norbert Brox: Kirchengeschichte des Altertums, Dusseldorpii 1998
  • G. Gaßmann / H. Meyer (Ed.): Das kirchenleitende Amt. Dokumente zum interkonfessionellen Dialog über Bischofsamt und Papstamt, Francofurti 1980
  • Jörg Winter: Zum Amtsverständnis der römisch-katholischen und der evangelischen Kirche. In: Stefan Muckel (Ed.): Kirche und Religion im sozialen Rechtsstaat. Berolini 2003, ISBN 978-3-428-10931-9, p. 975–985.
  • Freiherr von Campenhausen: Evangelisches Bischofsamt und apostolische Sukzession, Zeitschrift für evangelisches Kirchenrecht 2000 Vol. 45

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]