Philippus (apostolus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Apostoli Philippi in Ecclesia Cathedrale Petropoli Sancto Isaaco dicata

Philippus, discipulus Ioannis Baptistae, postea inter discipulos illos a Iesu primum vocatos, a Bethsaida originem ducit. Iesum, de quo scripserunt Moyses et Prophetae, ostendit Nathanael, etiam Bartholomaeo appellato. Rogante Domino, populi indigentiam aestimavit, ante quam multiplicarentur panes. Cum hominibus Graecis verisimiliter necessitudines habuerat, e quibus quidam Iesum videndi causa ad Philippum accesserunt. Deinde ipse Dominum deprecatus est, ut sibi Pater ostenderetur. Evangelium traditur post Pentecosten in Phrygia praedicavisse, ubi lapidatus est.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!
Apostoli Duccio di Buoninsegna 017.jpg

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. (Lucas 6:13-16, Vulgata)