Icon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Mater Dei Vladimira", Constantinopolis sub annum 1100, icon Ecclesiae Orthodoxae Russicae sacra. Haec icon Mariam cum puero demonstrans etiam in occidente valde nota est

Icon (onis, f.) (Graece: εὶκών sive Neograece: εικόνα) est sacra imago ecclesiarum orientalium, imprimis Orthodoxarum Ritus Byzantini. Imagines plerumque in ligno pictae theologiae ac pietati ecclesiarum orientalium magni momenti sunt. Finis iconum est, ut reverentiam suscitent et propiorem communionem inter spectatorem et spectatum efficiant, per spectatum autem etiam cum Deo. Icones, etsi in ecclesiis Orthodoxis neque artificia neque ornamenta habentur, tamen sunt pars illustris artis byzantinae.

Etiam ecclesiae Veteres Orientales - sicut ecclesia Orthodoxa Coptorum vel Ecclesia Apostolica Armena - icones venerantur; non autem ecclesia Orientis Syrorum. In iconibus Copticis vis artis Aegyptiacae antiquae sentitur.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Icones spectant.