Cereus paschalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cereus Paschalis in Cathedrale Sancti Olavi, apud Asloam, Norvegia.

Cereus Paschalis est candela magna quae accenditur ad initium vigiliorum Paschalium in ecclesiis Romanis Catholicis, Anglicanis et Lutheranis. Iuxta praesentem ritum, novo igne accenso extra ecclesiae ianuas, cereus ipse benedicitur a presbytero et signatus numeris anni praesentis et litteris Alpha et Omega, 5 granis thuris aut 5 clavis pungitur, antequam baiulatur a diacono, aut presbytero si diaconus abest, in ecclesiam obscuram. Ter statio fit, intra ianuas, in media ecclesia, et ante gradum apsidis, diacono clamante 'Lumen Christi' et respondente populo 'Deo gratias', dein cereo in summa columna posito thus offertur et diaconus ex ambone praeconium paschale cantat.

Post evangelii lectionem, cereus a columna sublatus iterum in processione baiulatur ad fontem baptismalem ubi inter aquam benedicendam ter in eam immergitur.

Candela significat columnam flammarum quae nocte duxit Israelitas ex servitudine in Aegypto trans Mare Rubrum in libertatem (vide Librum Exodi, capitulum 14)

Post tempus paschale, cereus paschalis removetur ad baptisterium ubi modo accenditur cum baptismata et obsequiae defunctorum fiant.