Via Francigena
Pagina usque elaboratur...
![]()
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Via Francigena et Via Francisca vel Via Romea dicitur perantiqua via peregrinationis ad Urbem per Alpes usque ad Angliam. In Italia, utitur plus minusve percursu Viae Cassiae.
Huius viae percursus et stationes a Sigerico, archiepiscopo Cantuariensi, notatae sunt anno 990 in codice manuscripto qui nunc servatur in Bibliotheca Britannica, ms. Cotton Tiberius B.v., fol. 34 et 35 (vide textum infra praebitum). Sigericus venit ad limina apostolorum ut "pallium" liturgicum a pontifice Romano (Ioanne XV) acciperet. Itinerarium Sigericii habet octoginta stationes, chiliometros circa 1700.
Hodie, possibile iterum est sine maxima difficultate Viam Francigenam percurrere, cum litteris credentialibus a "Consociatione Viae Francigenae" Consociatio Viae Francigenae concessis, ab Ecclesia Catholica probatis necnon ab auctoritatibus publicis et privatae personae notis. Abbreviationis: Sce, sanctissime; Sca, sanctissima.
Index |
Itinerarium Sigerici [recensere]
In Italia [recensere]
Latium [recensere]
In Italia, Latium [recensere]
- I Urbs (Roma)
- II Johannis VIIII (Sanctus Ioannes in Nono, hodie Italice et vulgo: La Storta)
- III Bacane (Baccanae, hodie Italice Baccano)
- IIII Suteria (Sutrium)
- V Furcari (Forum Cassii, hodie Italice Vetralla)
- VI Sce Valentine (Bulicame, hodie Italice Bullicame, prope Viterbium)
- VII Sce Flaviane (Mons Faliscorum, hodie Italice Montefiascone)
- VIII Sca Cristina (Volsinii Novi, hodie Italice Bolsena)
- IX Aquapendente (Farisa seu Arisa sive Aquapendente, hodie Italice Acquapendente)
Tuscia [recensere]
- X Sce Petir in Pail. (Sanctus Petrus in Pallia seu Voltole hodie Podere Voltole, prope Abbatia Sancti Salvatoris)
- XI Abricula (Abricula, hodie Italiane: Le Briccole seu Bricola, prope Castrum Leonis Urciae)
- XII Sce Quiric. (Sanctus Quiricus Urciae, hodie Italiane: San Quirico d'Orcia),
- XIII Turreiner. (Turris Nerii, hodie Italiane: Torrenieri, in municipio Montis Ilcini)
- XIV Arbia (Pons Albiae, hodie Italiane Ponte d'Arbia, prope Mons Ronis)
- XV Seocine (Saena Julia, hodie Italiane: Siena),
- XVI Burgenove (Burgus Novus, deinde Abbatia Insulae, hodie Italiane: Abbadia a Isola in municipio Montis Regionis)
- XVII Aelse (Aelsa et Plebs Aelsae, hodie Italiane: (Pieve d'Elsa) Gracciano d'Elsa, in municipio Collis)
- XVIII Sce Martin in Fosse (Sanctus Martinus Focis, hodie Italiane: Molino d'Aiano in municipio Collis)
- XIX Sce Gemiane (Sanctus Giminianus, hodie Italiane: San Gimignano),
- XX Sce Maria Glan. (Plebs Sanctae Mariae Clani vel Plebs Sanctae Mariae ad Clanum, hodie Italiane: Pieve di Santa Maria Assunta a Chianni, prope Cambasi)
- XXI Sce Peter Currant. (Plebs Sancti Petri ad Cojanum, hodie Italiane: Pieve dei Santi Pietro e Paolo a Coiano, Cojanum in municipio Timiniani)
- XXII Sce Dionisii (Vicus Uualari deinde Burgus Sanctus Genesius in municipio Sancti Miniati)
-
- Transitus Arni
- XXIII Arne Blanca (Ficeclum, hodie Italiane: Fucecchio),
- XXIV Aqua Nigra (Pons ad Cappianum, hodie Italiane: Ponte a Cappiano, in municipio Ficeclum),
- XXV Forcri (Castrum Porcarii, hodie Italiane: Porcari),
- XXVI Luca, (Luca, hodie Italiane: Lucca),
- XXVII Campmaior (Campus Maior, hodie Italiane: Camaiore),
Liguria [recensere]
- XXVIII Luna (Luna, hodie Italiane: Luni),
- XXIX Sce Stephane (Burgus Sanctus Stephanus Macrae, hodie Italiane: Santo Stefano di Magra),
Iterum Tuscia [recensere]
- XXX Aguilla (Aula, hodie Italiane: Aulla),
- XXXI Puntremel (Apua, hodie Italiane: Pontremoli),
- XXXII Sce Benedicte (Montelongum, in municipio Apuae),
-
- Per Transitum Montis Longobardorum, (hodie vulgo Passo della Cisa).
Aemilia [recensere]
- XXXIII Sce Moderanne (Vercetum vel Berusetis, hodie Italiane: Berceto),
- XXXIV Philemangenur (Ferigaria, in municipio Medisiani hodie Italiane: Felegara),
- XXXV Metane (Medisianus, hodie Italiane: Medesano),
- XXXVI Sce Domnine (Fidentia deinde Burgus Sanctus Domninus, hodie Italiane: Fidenza),
- XXXVII Floricum (Florentiola, hodie Italiane: Fiorenzuola d'Arda)
- XXXVIII Placentia (Placentia, hodie Italiane: Piacenza).
-
- Transitus Padi
Langobardia [recensere]
- XXXIX Sce Andrea (Curtis Sanctus Andreas, hodie Italiane: Corte Sant'Andrea in municipio Curtis Sinna, hodie Italiane: Senna Lodigiana ),
- XL Sce Cristine (Sancta Christina, hodie Italiane: Santa Cristina),
- XLI Pamphica (Ticinum vel Papia, hodie Italiane: Pavia),
- XLII Tremel (Tromellum, hodie Italiane: Tromello).
Pedemontium [recensere]
- XLIII Vercel (Vercellae, hodie Italiane: Vercelli),
- XLIV Sca Agath. (Sancta Agatha vel ecclesia Sanctae Agathae, hodie Italiane: Santhià),
- XLV Everi (Eporedia, hodie Italiane: Ivrea).
Vallis Augustana [recensere]
- XLVI Publei (fortasse Ponticulus, hodie vulgo Pontey).
- XLVII Agusta (Augusta Praetoria, hodie Italiane: Aosta),
- XLVIII Sce Remei (Sanctus Remigius, hodie vulgo Saint-Rhémy-en-Bosses).
-
- Per Portum Magni Sancti Bernardi (olim portum Montis Iovis, hodie vulgo Grand-Saint-Bernard vel Gran San Bernardo),
In Helvetia [recensere]
Valesia [recensere]
- XLIX Petrecastel (Burgus Sancti Petri, hodie vulgo Bourg-Saint-Pierre),
- L Ursiores (Ursiores, hodie vulgo Orsières),
- LI Sce Maurici (Acaunum, hodie vulgo Abbaye territoriale de Saint-Maurice d'Agaune in municipio Saint-Maurice),
Pagus Valdensis [recensere]
- LII Burbulei (hodie vulgo "Versvey" iuxta Aigle),
- LIII Vivaec (Viviscum, hodie vulgo Vevey),
- LIV Losanna (Lausonium, hodie vulgo Lausanne),
- LV Urba (Orba, hodie vulgo Orbe),
- LVI Antifern (in regione civitatis quae dicitur Eburodunum, hodie vulgo Yverdon-les-Bains).
In Francogallia [recensere]
Liber Comitatus [recensere]
- LVII Punterlin (hodie vulgo "Pontarlier").
- LVIII Nos (hodie vulgo "Nods").
- LIX Bysiceon (Vesontio vel Civitas Vesontiensium, hodie vulgo "Besançon").
- LX Cuscei (Cussiacus hodie vulgo "Cussey-sur-l’Ognon").
- LXI Sefui (Segobodium, hodie vulgo "Seveux").
Campania et Arduenna [recensere]
- LXII Grenant (idem hodie vulgo).
- LXIII Oisma (hodie vulgo "Humes").
- LXIV Blaecuile (hodie vulgo "Blessonville").
- LXV Bar (Barium ad Albam hodie vulgo "Bar-sur-Aube").
- LXVI Breone (hodie vulgo "Brienne-la-Vieille").
- LXVII Domaniant (hodie vulgo "Donnement").
- LXVIII Funtaine (Fontes hodie vulgo "Fontaine").
- LXIX Chateluns (Durocatalaunum vel Civitas Catalaunorum, hodie vulgo "Châlons-en-Champagne")
- LXX Rems (Durocortorum vel Civitas Remorum, hodie vulgo "Rheims")
Picardia [recensere]
- LXXI Corbunei (Corbanacum vel Corbaniacum hodie vulgo "Corbeney").
- LXXII Mundlothuin (intellege 'in Monte Loduni', id est Lugdunum Clavatum vel Laudunum, hodie vulgo "Lâon").
- LXXIII Martinwaeth (intellege 'Martini vadum', ipso loco reperitur hodie vulgo "Seraucourt-le-Grand").
- LXXIV Duin (hodie vulgo "Doingt").
Septentrio et Fretum [recensere]
- LXXV Atherats (Nemetacum vel Civitas Atrebatum, hodie vulgo "Arras").
- LXXVI Bruwaei (hodie vulgo "Bruay-en-Artois").
- LXXVII Teranburh (Tarvanna vel Civitas Morinorum, hodie vulgo "Thérouanne", lingua neerlandica "Terwaan" olim "Terenburg").
- LXXVIII Gisne (hodie vulgo "Guînes", lingua neerlandica "Giezene").
- (numerus LXIX non est)
- LXXX Sumeran (Sombris, hodie vulgo "Sombre", lingua neerlandica "Someren", in municipio Witsantum, hodie vulgo Wissant).
-
- Transistus transmarinus per Oceanum Britannicum