Nicolaus Crețulescu

E Vicipaedia
(Redirectum de Nicolaus Creţulescu)
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Crețulescu

Nicolaus Crețulescu (Dacoromanice Nicolae Crețulescu; natus Bucurestiis die 1 Martii 1812; mortuus apud Leordeni iudicatus Argeș die 26 Iunii 1900) fuit vir publicus Romaniae.

Iuventus et munus[recensere]

Post scholam finitum Crețulescu annis 1834 - 1839 Portus Namneti in Francia medicinae studebat et doctor medicinae atque chirurgiae promotus est. Deinde in patriam reversus est. Proximis annis in valetudinariis operam dedit. Anno 1848/49 rerum novarum cupidus e patria in Constantinopolin fugere coactus est.

Vita publica[recensere]

Ab anno 1854 in administerio rerum internarum operam dedit atque apud summum iudicium. Anno 1857 Societatem Medicinae Scientificae condidit. A die 24 Iunii 1862 usque ad 24 Octobris 1863 Primus minister Romaniae atque administer rerum internarum fuit. Iterum a die 6 Februarii 1865 usque ad 24 Maii 1866 praeses consilii ministrorum erat. Praeterea saepe administer aerarii publici, iustitiae, educationis erat. Anno 1873 legatus Romaniae Berolini fuit, postea etiam in Roma, Lutetia atque Petropoli. Anno 1889/1890 praeses senatus Regni Romaniae erat.

Nexus externi[recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!