Armandus Călinescu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Armandus Călinescu

Armandus (Dacoromanice: Armand) Călinescu (natus die 4 Iunii 1893 in urbe Piteşti/Argeș in circulo, mortuus die 21 Septembris 1939 Bucarestae) oeconomus et vir publicus Dacoromanicus erat.

Iuventus, institutio atque munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit Călinescu Bucarestae annis 1912 - 1918 philosophiae et iurisprudentiae studebat, deinde Luetiae rebus oeconomicis et doctor oeconomiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Primo sodalis Factionis Nationalis Liberalis fuit, sed tum ad Factionem Agricolarum transiit. Annis 1926 - 1937 legatus ad parlamentum Romaniae fuit et anno 1928 a Iulio Maniu praeside ministrorum praefectus circuli Argeș nominatus est. Annis 1937/38 administer rerum internarum erat, anno 1938 etiam pro tempore administer sanitatis et educationis fuit. Die 7 Martii 1939 novus praeses ministrorum nominatus est, postquam antecessor eius Myron Cristea morbo mortuus est. Quod acriter contra Cohortem Fericam, gregem Fascistarum Romaniae agebat et suo auspicio dux cohortis Cornelius Zelea-Codreanu in carcere vel mortuus vel a custodibus necatus est, sectatores cohortis eum die 21 Septembris 1939 necaverunt. Georgius Argeşanu eius successor factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]