Lascăr Catargiu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lascăr Catargiu

Lascăr Catargiu (natus Iassiis die 1 Novembris 1823; mortuus Bucurestiis die 30 Martii 1899) fuit vir publicus conservativus Romaniae et quater primus minister.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1850 - 1856 Lascăr Catargiu praefectus vigilum Iassii fuit. Annis 1859 - 1866, quibus Alexandri Ioannes Cuza principatus Romaniae regnaret, Catargiu pars factionis oppositae erat. Cum Cuza anno 1866 pulsus est, Catargiu sodalis consilii regnandi erat et die 24 Maii primo praeses ministrorum atque administer rerum interarum nominatus est. Sed quod una cum administris liberalibus Ioanne Constantino Brătianu et Constantino Alexandro Rosetti principatum regere non potuit, 15 Iulii eiusdem anni a magistratu recessit. Die 24 Martii 1871] iterus praeses factus ministrorum consilium quinque annos ad usque diem 17 Aprilis 1876 ducere potuit. Eodem tempore iterum administer rerum interarum erat. Non prius quam die 11 Aprilis 1889 iterum summum magistratum suscipere potuit. Nunc civitatem ad diem 2 Martii 1891 administravit. Ad diem 29 Decembris eiusdem anni Ioannes Emmanuel Florescu successor fuit, zum Catargiu quarto tempore praeses ministrorum nominatus est et ad diem 15 Octobris 1895 mansit. Et his temporibus administer rerum interarum fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!