Alexander Marghiloman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Marghiloman

Alexander (Dacoromanice: Alexandru) Marghiloman (natus 4 Iulii 1854 in oppido Buzău, mortuus 10 Maii 1925 eodem loco) vir publicus Dacoromanus fuit.

Cursus honorum [recensere]

Marghiloman inter Bellum Orbis Terrarum I a die 18 Martii ad usque 6 Novembris 1918 praeses ministrorum Romaniae erat, cum patria fere tota a Germania et Austria occupata esset. Antecessor Alexander Averescu se recesserat, quod Germanici tributa maxima postulavissent. Rex Ferdinandus I, qui in exilio fugerat, Marghiloman nominaverat, ut cum hostibus de pace ageret: Die 7 Maii 1918 Pax Bucarestensis signata est, qua Romania partes terrae Bulgariae cedere cogeretur. Parlamentum Romaniae numquam pacem ratam fecit et Marghiloman mense Novembri, cum hostes victi essent, se a magistratu recessit. Successor eius Constantinus Coandă nominatus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!