Victor Ponta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Victor Ponta

Victor Ponta (natus die 20 Septembris 1972 Bucarestae) vir publicus Romaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis (PSD) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ponta annis 1991 - 1995 in Universitate Bucarestensi iurisprudentiae studebat. Annis 1996 - 2001 delator publicus fuit. Anno 2003 doctor promotus est. Anno 2012 ei crimini dabatur, quod dissertationem suam ab alio auctore describeret[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 2001 - 2004 secretarius statalis in consilio ministorum Hadriani Năstase fuit et ab anno 2002 sodalis PSD est. Die 27 Aprilis 2012 praeses rei publicae Traianus Băsescu eum mandavit, ut novum consilium ministrorum duceret successor Michaelis Răzvan Ungureanu[2]. Die 7 Maii 2012 revera praeses ministrorum electus est[3]. Die 6 Iulii 2012 Ponta iussit, ut senatus inimicum suum Traianum Băsescu praesidem deponeret et Crin Antonescu praesidem pro tempore faceret[4]. Qua de causa ab CFA et Unione Europaea valde vituperatus est[5]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus erat[6], sed Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[7]. Quibus rebus adducta Unio Europaea Pontam admonuit, ut ad constitutionem rediret, ne iura Romaniae in UE diminuerentur[8]. Die 9 Decembris 2012 factio eius e suffragio parlamenti victrix abibit atque Ponta iterum praeses ministrorum electus est[9]. Die 29 Iulii 2014 Ponta pronuntiavit se candidatus praesidis Romaniae futurum esse[10].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]