Alexander Teriachiu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Teriachiu

Alexander (Dacoromanice: Alexandru) Teriachiu (natus anno 1829 Tecuci, mortuus die 2 Martii 1893 Bucarestae) vir publicus Dacoromanicus erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Teriachiu annis 1846 - 1848 Lutetiae studebat et consociationi principatuum Romaniae nitebatur. In patriam rediit et in administratione Principatus Moldaviae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1859/60 administer instructionis publicae principatus fuit, deinde etiam minister rerum exterarum. A die 17 Augusti ad usque 12 Novembris 1867 eodem magistratu in Romania unita fungebatur. Anno 1880/81 administer rerum interarum fuit. Erat praeterea senator ac legatus ad parlamentum et anno 1875 inter conditores Factionis Nationalis Liberalis. Anno 1886 legatus Romaniae Athenas missus est et ad annum 1889 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!