Hadrianus Năstase

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hadrianus Năstase

Hadrianus Năstase (natus Bucarestae die 22 Iunii 1950) est iuris consultus et rerum politicarum peritus Dacoromanus factionis Socialis Democraticae (Dacoromanice Partidul Social Democrat). Năstase fuit primus minister Romaniae.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Hadrianus Năstase annis 1973 - 1977 Bucarestae iurisprudentiae studebat. Deinde in administerio rerum exterarum operam dedit. Ab anno 1987 professor Universitatis Bucarestensis fuit. Mense Decembri 1989 legatus Romaniae in Re Publica Populari Sinarum erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Năstase e familia ministrorum publicorum natus bis uxorem duxit et duos filios habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1990 - 1992 Hadrianus Năstase administer rerum exterarum Romaniae erat. Annis 1993 - 1997 praeses factionis Socialis Democraticae, 1992 - 1996 praeses parlamenti Romaniae, anno 1996/1997 praeses vicarius parlamenti erat et 28 Decembris 2000 - 21 Decembris 2004 Primus minister Romaniae operam dedit. Ab officio se recessit, cum suffragium praesidis contra Traianum Băsescu perdidit. Deinde ad annum 2006 praeses parlamenti Romaniae erat.

Iudicium[recensere | fontem recensere]

Mense Martii 2012 Năstase iudicio repetundarum ad carcerem duorum annorum damnatus est et die 21 Iunii 2012 frustra sibi ipse mortem parare conatus est, cum vigiles eum in carcerem transportaturi erant[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianus Năstase spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]