Constantinus Coandă

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Coandă

Constantinus Coandă (natus 4 Martii 1857 in urbe Craiova, mortuus 30 Septembris 1932 Bucarestae) dux militum et vir publicus Dacoromanus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Coandă inter primum bellum mundanum dux militum Romaniae fuit et a die 24 Octobris ad 29 Novembris 1918 Primus minister et administer rerum exterarum Romaniae erat. Ab anno 1920 ad 1922 et ab anno 1926 ad 1927 praeses senatus erat. Anno 1926 administer industriae et commercii in consilio ministrorum Alexandri Averescu fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]