Ioannes Maurer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Georgius Maurer

Ioannes Georgius (Dacoromanice: Ion Gheorghe Maurer) Maurer (natus 23 Septembris 1902 Bucarestae, mortuus die 8 Februarii 2000 eodem loco) vir publicus Factionis Communisticae Dacoromanicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius in Alisatia natus est et in Universitate Bucarestensi linguam Francicam docuit. Mater Dacoromanica erat. Ipse Ioannes post scholam finitam iurisprudentiae studebat. Postea causidicus reos communistas defendebat et annis 1942 - 1943 idcirco incarceratus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam Communistae rerum potiti sunt, Maurer inter regentes factionis erat et anno 1946/1947 legatus Romaniae in consilio pacis Lutetiae fuit. Propter controversias politicas deinde officio non fungebatur ad annum 1957. Hoc tempore in instituto litterarum iuridicarum operam dedit. Fuit administer rerum exterarum 15 Iulii 195715 Ianuarii 1958. Die 11 Ianuarii 1958 praeses parlamenti Romanicae electus est et ad diem 21 Martii 1961 mansit. Eo tempore erat quasi praeses Romaniae. Tum Primus minister Romaniae electus est et ad diem 29 Martii 1974 hoc officio fungebatur.

Capita Rei Publicae et Praesides Romaniae ab anno 1947
Romaniae vexillum

Dictatura Communistica (1947 - 1989)
Constantinus Ioannes Parhon | Petrus Groza | Ioannes Georgius Maurer | Georgius Gheorghiu-Dej | Chivu Stoica | Nicolaus Ceauşescu
Res Publica Romaniae (ab anno 1989)
Ioannes Iliescu | Aemilius Constantinescu | Ioannes Iliescu | Traianus Băsescu | Nicolaus Văcăroiu (ad interim) | Traianus Băsescu | Crin Antonescu (ad interim) | Traianus Băsescu