Elias Verdeţ

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elias Verdeţ

Elias (Dacoromanice: Ilie) Verdeţ (natus die 10 Maii 1925 in oppido Comănești in circulo Bacău, mortuus die 20 Martii 2001 Bucarestae) vir publicus Communista Dacoromanicus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem anno 1947 Reginam, filiam Nicolaudis Ceauşescu, cum qua duas filias habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Verdeţ ab anno 1945 sodalis factionis Communistae fuit et deinde in collegio opificum metallicorum operam dedit. Ab anno 1948 director Metallae erat. Hoc tempore etiam in academia factionis Bucurestae et oeconomiae studebat. Ab anno 1954 praeses factionis Hunnopolis erat et ab anno 1956 inter collegium operam dedit, quod factionem Communisticam rexit. Anno 1965 praeses ministrorum vicarius et ab anno 1967 praeses ministrorum vicarius primus erat. Die 29 Martii 1979 Primus minister Romaniae nominatus est. Die 21 Maii 1982 Constantinus Dăscălescu eius successor factus est et Verdeţ iterum inter regentes factionis fuit. Post eversionem rerum anni 1989 factam Verdeţ novam "Factionem Socialisticam Opificum" condidit, cuius praeses ad usque annum 1999 fuit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!