Viorica Dăncilă
Vasilica-Viorica Dăncilă (nata die 16 Decembris 1963 in Roșiorii de Vede in Teleorman circulo) machinatrix et rerum politicarum perita Dacoromanica factionis Socialis Democraticae est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Antequam vitam publicam intravit, Dăncilă annis 1983 ad usque 1988 apud Universitatem Petrolei et Gasis Ploiestensem studebat et deinde magister in schola technica docebat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Dăncilă anno 1996 ad factionem PSD accessit atque diversis in magistratibus factionis operam dedit. Inter alia et praeses concilio feminarum PSD erat. Anno 2009 primo legata ad Parlamentum Europaeum electa est et ad hunc diem manet. Familiaris Livii Dragneae erat, praesidis PSD. Qui mense Ianuario 2018 primum ministrum et sodalem PSD Michaelem Tudose coegit, ut a magistratu se recederet. Causa fuit, quod Tudose non satis celeriter leges mutavisset, quibus criminum convicti - ut Dragnea - a magistratubus rei publicae arcerentur. Idcirco Dragnea Vioricam Dăncilăm successorem proposuit, quam - frustra - sperat eum ab omnibus criminibus liberaturam[1]. Die 17 Ianuarii 2018 Nicolaus Iohannis eam praesidem ministrorum nominavit. Una cum ALDE factione liberali regnavit. [2] Die 27 Aprilis eiusdem anni praeses rei publicae Nicolaus Iohannis postulavit, ut Dăncilă a magistratu se recederet, quod honoris non apta esset. Quae autem id negavit[3]. Die 27 Augusti 2019 ministri ALDE consilium ministrorum reliquerunt, Dăncilă nunc sine liberalis regnare vult[4]. Die 10 Octobris parlamentum Dacoromanicum diffidentiam consilii Dăncilă enuntiavit et Ludovicus Orban (PNL) a praeside Nicolao Iohanni mandatum regnandi accepit. Qui die 4 Novembris 2019 novus praeses ministrorum nominatus est[5]. Die 24 Novembris 2019 electionem praesidis rei publicae contra Iohannes perdidit atque non plus quam 34 percentum suffragiorum abstulit[6]. Die 27 Novembris etiam a magistratu praesidis factionis PSD se recessit sodalibus factionis urgentibus. Ioannes Marcellus Ciolacu ei successit[7].
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vioricam Dăncilăm spectant. |
- Data Vioricae Dăncilăe in situ interretiali Parlamenti Europaei
- Biographia apud romaniatv.net die 16 Ianuarii 2018
- "Viorica Dancila": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Antonius Anton • Catharina Andronescu • Dănuţ Andruşcă • Nicolaus Bădălău • Anna Birchall • Ioanna Bran • Daniel Breaz • Nicolaus Burnete • Marius Budăi • Georgius Ciamba • Bogdan Cojocaru • Petrus Daea • Carmen Dan • Ioannes Deneș • Viorica Dăncilă • Georgius Evascu • Michael Viorel Fifor • Gratiela Gavrilescu • Nicolaus Hurduc • Natalia Intotero • Gabriel Leș • Bogdan Matei • Ramona Mănescu • Theodorus Meleșcanu • Roxana Mînzatu • Nicolaus Moga • Victor Negrescu • Stephanus Radu Oprea • Sorina Pintea • Rovana Plumb • Valentinus Popa • Paulus Stănescu • Basilius Daniel Suciu • Viorel Ștefan • Eugenius Teodorovici • Tudorel Toader • Bogdan Trif • Lia Olguța Vasilescu Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: vide categoriam Res politicae Romanicae | |