Petrus Mavrogheni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Petrus (Dacoromanice: Petre) Mavrogheni (natus anno 1819 Iassii, mortuus die 20 Aprilis 1887 Vindobonae) oeconomicus, legatus atque vir publicus Dacoromanicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Mavrogheni post scholam finitam in Francia iurisprudentiae studebat, anno 1840 in patriam rediit et cursum administrativum coepit. Anno 1848/49 praefectus vigilum Iasii fuit. Anno 1855 legem tulit, qua servitus Zingarorum tolleretur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1861 administer aerarii publici Moldaviae fuit et ter administer aerarii Romaniae nuper consociatae: 16 Februarii - 10 Maii 1866, 15 Iulii 1866 - 21 Februarii 1867 atque 11 Martii 1871 - 7 Ianuarii 1875. Praeterea erat Administer Rerum Exterarum 11 Maii - 13 Iulii 1866. Eodem anno etiam legatus ad parlamentum Romaniae electus est. Postea legatus patriae in Italia (1881/82), Imperio Ottomanico annis 1882 - 1885 atque Austro-Hungarico ab anno 1885 ad usque mortem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]