Constantinus Bosianu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Bosianu

Constantinus Bosianu (Dacoromanice Constantin Bosianu; natus Bucurestiis die 10 Februarii 1815; mortuus ibidem die 21 Martii 1882) fuit primus minister Romaniae.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Bosianu post scholam finitam primo minister publicus in administerio aerarii publici operam dedit. Deinde Antverpiae atque Lutetiae iurisprudentiae studebat et anno 1851 doctor promotus est. Annis 1859 decanus facultatis iurisprudentiae Universitatis Bucarestensis nominatus est. Anno 1864 praeses vicarius consilii principatus nominatus est et a die 26 Ianuarii 1865 usque ad 14 Iunii 1865 Primus minister Romaniae atque administer agriculturae fuit. Anno 1867 senator anno 1869 legatus ad parlamentum electus est. Anno 1879 praeses senatus erat. Mense Decembri 1878 etiam brevi tempore magister civium Bucarestae erat. Anno 1879 sodalis honoris causae Academiae Romaniae nominatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!