Regimen sanitatis Salernitanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Regimen sanitatis Salernitanum, qui et Flos medicinae appellatur, est carmen didacticum mediaevale, Latine scriptum in versibus hexametris, epistulam esse praetendens poëticam a professoribus scholae medicae Salernitanae regi cuidam Anglorum missam. Carmen a posterioribus interdum Ioanni de Mediolano attribuitur, sed de eo nihil satis constat. In editionibus saeculis XV et XVI divulgatis carmen cum commento satis longo impressum est, a nonnullis editoribus Arnaldo de Villanova adscripto, ab aliis autem Magnino Mediolanensi.

Regimen sic incipit:

Anglorum regi scribit schola tota Salerni:

si vis incolumem, si vis te reddere sanum,
curas tolle graves, irasci crede profanum,
parce mero, cenato parum, non sit tibi vanum
surgere post epulas, somnum fuge meridianum,
non mictum retine, nec comprime fortiter anum:
haec bene si serves, tu longo tempore vives.
si tibi deficiant medici, medici tibi fiant

haec tria, mens laeta, requies, moderata diaeta.
– - , Regimen sanitatis Salernitanum 1-9

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Regimen sanitatis cum expositione magistri Arnaldi de Villanova Cathellano noviter impressus. Venetiis: impressum per Bernardinum Venetum de Vitalibus. 1480

Versiones[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]