Musculus
Musculus est mollis animalium textum. Cellulae musculorum fibras proteini continent quae inter se labi possunt, contractionem efficientes quae longitudinem et formam cellulae mutat. Musculi vim et motum una efficiunt. Plerumque sustinent et mutant statum, motum omnis organismi, et motum organorum internorum, sicut contractio cordis et transitus cibi per apparatum digestionis per peristalsim.
Texta musculorum ex strato mesodermali cellularum germinum embryonicorum gignuntur. Musculi sceletales, cardiaci, et leves appellantur. Contractio musculorum cardiacorum et levium fit sine cogitatione conscia et est necessaria ut organismus supersit. Voluntaria musculorum sceletalium contractio corpus movet et subtiliter temperari potest. Exempla sunt motus oculi et magni a quadricipite femoris effecti motus.
Musculi energiam plerumque ex oxidatione adipum et carbohydratorum efficiunt, sed reactiones chemicae anaerobicae etiam fiunt, praecipue in fibris quae celeriter tremescunt. Haec reactiones moleculas triphosphatis adenosini generant, quae motum capitum myosinorum agunt.
Index |
Anatomia [recensere]
Comprehendit anatomia musculorum anatomiam grossam, inter quam omnes organismi singuli musculi, et microanatomiam, inter quam structurae musculi singuli.
Genera textae [recensere]
Texta muscularis est texta mollis, unum ex quattuor primis generibus textae in animalibus praesentibus. In vertebratis sunt tria textae muscularis genera agnita:
- musculus sceletalis, vel "musculus voluntarius," a tendonibus (vel in paucis locis ab aponeurosibus) ad os adfixus, ad efficiendum motum sceleti, sicut locomotio, et ad sustinendum habitum adhibetur. Medius mas adultus ex 42 centesimis musculi sceletalis, et media femina adulta ex 36 centesimis (ut centesima massae corporis) constat.[1]
- Musculus levis, vel "musculus involuntarius," intra organis et structuris sicut oesophagus, stomachus, intestinum, bronchi, uterus, urethra, vesica urinaria, vasa sanguinea, et erectores pilorum in cuti invenitur. Dissimilis musculi sceletalis, musculus levis a conscientia non temperatur.
- Musculus cardiacus etiam est "musculus involuntarius," sed musculi sceleti similior, et solum in corde invenitur.
Musculi cardiaci et sceletales striati videntur quia sarcomera continent et aequabilibus fasciculorum conlocationibus coartantur; musculo autem levi sunt nec strationes nec fasciculi. Cum musculi sceletales in fasciculis constantibus et parallelis ordinantur, musculus cardiacus inaequabilibus angulis ramificantibus, discis intercalatis appellatis, conectitur. Musculus striatus se brevibus momentis impensis contrahit et relaxat, quoniam musculus levis contractiones longiores vel adeo paene perpetuas sustinet.
Musculus sceletalis (voluntarius) ulterius in duo genera lata divitur: musculos micationis tardae et musculos micationis celeris:
- Genus I, micationis tardae, vel musculus ruber, capillariis stipatum mitochondriisque et myoglobino refertum, rubrum colorem proprium habet. Plus oxygenii portare et actionem aerobicam sustinere potest, lipidis vel carbohydratis pro fomite adhibitis.[2] Fibrae micationis tardae se diu sed vi parva contrahunt.
- Genus II, musculus micationis celeris, tria subgenera maiora (IIa, IIx, IIb) habet, quae celeritate contractili[3] et vi generata variantur.[2] Fibrae micationis celeris cito et vehementer contrahuntur, sed etiam rapidissime defatigant, solum brevia et anaerobica actionis momenta sustinentes, antequam contractio muscularis molesta fit. Genus IIb est musculus anaerobicus, glycolyticus, "albus," qui mitochondriis et myoglobino minus refertum est. In animalibus parvis (e.g., rodentibus), hoc est maius musculi celeris genus.
Densitas texti muscularis sceletalis mammalium est circa 1.06 kg/litrum.[4] Hoc cum densitate texti adiposi (lipidum) distingui potest, quod est 0.9196 kg/litrum.[5] Textum musculare ergo texto adiposo est circa 15 centesimis densior.
Apparatus musculorum [recensere]
Apparatus musculorum ex omnibus musculis in singulo corpore constat. Sunt circa 650 musculi sceleti in corpore humano,[6] sed numerus exactus est difficilis enumeratu, partim quia varii fontes musculos varie disponunt, partim quia nonnulli musculi, sicut palmaris longus, non semper adsunt.
Apparatus musculorum est una pars apparatus musculosceletalis, qui non solum musculos comprehendit, sed etiam ossa, articulos, tendones, et alias res quae motum sinunt.
|
Musculi, conspectus ex anteriori parte (tabula Anglice partim signata).
|
Musculi, conspectus ex posteriori parte (tabula Anglice partim signata).
|
Vide etiam [recensere]
- Bodybuilding
- Botulismus
- Caro
- Electromyogramma
- Fibromyalgia
- Index musculorum hominis
- Lex Rohmertiana
- Memoria musculorum
- Myologia
- Myopathia
- Myotomia
- Praeflexus
- Sarcopenia
- Tetanus
- Vires manuum
Notae [recensere]
- ↑ Cite error: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedMarieb_2010 - ↑ Cite error: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedMcCloud - ↑ Cite error: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedLarsson_1991 - ↑ Cite error: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedUrbancheka_2001 - ↑ Cite error: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedFarvid_2005 - ↑ Cite error: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedPoole_1986
Bibliographia [recensere]
- Bonnel, François, et Thierry Marc, dirs. 2009. Le muscle: nouveaux concepts: anatomie, biomécanique, chirurgie, rééducation. Montepessulanae: Sauramps médical. ISBN 978-2-84023-628-3.
- Delavier, Frédéric. 2006. Der neue Muskel-Guide: Gezieltes Krafttraining, Anatomie. (Olim Guide des mouvements de musculation). Monaci: BLV. ISBN 3-8354-0014-2.
- Drenckhahn, Detlev, ed. 2008. Anatomie. Vol. 1. Monaci: Urban & Fisher.
- Hislop, Helen J., et Jacqueline Montgomery. 2009. Le bilan musculaire de Daniels & Worthingham: technique de testing manuel. Conversus ex editione octava Americana. Lutetiae: Elsevier, Masson. ISBN 978-2-294-70739-1.
- Lacôte, Michèle, dir. 2008. Évaluation clinique de la fonction musculaire. Ed. 6a. Lutetiae: Maloine. ISBN 978-2-224-03019-3.
- Parker, Steve. 1997. The human body. Hispanice conversus ab Antonio Avaria de la Fuente. Santiago: Editorial Zig-Zag. ISBN 956-12-1217-X.
- Rouviére, Henri. 1968. Anatomía humana descriptiva y topográfica. Matriti: Casa Editorial Bailly-Bailliere S.A. OCLC 45816081.
- Schmidt, Unsicher, ed. 2003. Lehrbuch Vorklinik. Vol. B. Coloniae: Deutscher Ärzte-Verlag. ISBN 3-7691-0442-0.
- Stone, Robert J., et Judith A. Stone. 2009. Atlas of skeletal muscles. Ed. 6a. Bostoniae: McGraw-Hill Higher Education. ISBN 978-0-07-304968-7.
- Testut, L., et M. Latarjet. 1965. Tratado de anatomía humana. Vol. 1: Osteología-Artrología-Miología. Barcinonae: Salvat Editores S.A. OCLC 57025323.
- Thaller, Sigrid, et Leopold Mathelitsch. 2006. Was leistet ein Sportler? Kraft, Leistung und Energie im Muskel. Physik in unserer Zeit 37(2):86–89. ISSN 0031-9252.
- Vallés Iglesias, Alejandro. 1980. La ciencia de la vida, un milagro de la naturaleza. Barcinonae: Editorial Ramón Sopena. ISBN 84-303-0786-9. OCLC 11455854.
Pelliculographia [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad musculos spectant. |
| Vide muscle in Victionario. |
- Atlas digital de morphologie microscopique, apud www.fundp.ac.be (Faculté de médecine de Namur, FUNDP–LabCeTi)
- Commentarius de examinationibus neurologicis, apud www.dundee.ac.uk (Universitas Dundee)
- "Human Muscle Tutorial, apud http://www.gwc.maricopa.edu/ (clarae praecipuorum musculorum humanorum imagines et nomina Latina)
- "Muscle efficiency in rowing," apud www.coachesinfo.com
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |