Ictus (morbus)
E Vicipaedia
| Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt! — Lege cautiones Anglice |
Indicia ictus (tabula Germanice signata).
Micrographema necrosin corticalem pseudolaminarem monstrat, inventionem in ictibus per imaginationem medicalem et per autopsiam visam (macula H&E-LFB).
Ictus, vel casus cerebrovascularis, est rapidum muneris cerebri ob turbationem copiae sanguinis in cerebro detrimentum. Causa esse potest ischemia (inopia fluxionis sanguinis) ab occlusione (thrombosi, embolismo arteriali) effecta, vel haemorrhagia (interna sanguinis effusio).[1] Ergo, adfecta cerebri regio res facere non potest, unde aegrotus fortasse unum vel plura membra in uno corporis latere movere (hemiplegia), sermonem intellegere (aphasia receptiva) aut creare (aphasia expressiva), vel unum campi oculorum latus videre (hemaniopsia homonyma) non potest.[2] Ictus hominibus est gravis morbus, qui multas mortes, praecipue in civitatibus opulentibus, efficit.
Index |
Indicia [recensere]
- repentes difficultates videndi
- repentes difficultates deambulandi
- repens paralysis vultus ac brachii vel cruris, praecipue solius partis corporis
- repens delirium
- repentes perturbationes loquendi, scribendi, aut intelligendi
- repentes et vehementes dolores capitis
- repens vertigo
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Mohr, J. P., Dennis Choi, James Grotta, et Philip Wolf.2004. Stroke: Pathophysiology, Diagnosis, and Management. Novi Eboraci: Churchill Livingstone. ISBN 0-443-06600-0. OCLC 50477349 52990861.
- Warlow, Charles P., Jan van Gijn, Martin S. Dennis, Joanna M. Wardlaw, John M. Bamford, Graeme J. Hankey, Peter A. G. Sandercock, Gabriel Rinkel, Peter Langhorne, Cathie Sudlow, et Peter Rothwell. 2008. Stroke: Practical Management. Ed. 3a. Wiley-Blackwell. ISBN 1-4051-2766-X.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad ictum spectant. |
- Diagnosis ac therapia ictus, www.uni-dusseldorf.de
- Ictus (morbus) apud Open Directory Project
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |