Laudes Creaturarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hic cantus, etiam Canticum Fratris Solis nuncupatus, a Sancto Francisco conscriptus est circa annum 1224. Inter carmina maximi momenti saeculi decimi tertii numeratur et initium linguae Italianae habetur. Ibi sanctus ille loquitur de suo amore erga fratrem solem, sororem lunam, matrem terram, fratrem ignem omnesque creaturas Dei. Franciscus, cui tantum eruditio laici erat, carmen lingua vernacula (i.e. forma antiqua linguae Italianae) conscripsit, fratres docti Francisco adhuc vivo, ut multi opinantur, textum in linguam Latinam verterunt. Cum Latina tamquam lingua franca illius temporis tota Europa intellegeretur, Canticum Fratris Solis hac lingua innotuit

Nexus[recensere | fontem recensere]

Textus completus huius cantici in versione Latina: Usor:MARCVS/Laudes Creaturarum


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!