Gaudeamus igitur

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaudeamus igitur sunt prima verba carminis "De Brevitate Vitae," quod usitate a iuvenibus canitur, praecipue a discipulis academicis.

Academici equitantes

Textus
(Kindleben, 1781)

|: Gaudeamus igitur
iuvenes dum sumus:|
post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem,
|: nos habebit humus! :|

|: Ubi sunt qui ante nos
in mundo fuere? :|
vadite ad superos
transite ad inferos
|: ubi iam fuere? :|

|: Vita nostra brevis est,
brevi finietur, :|
venit mors velociter,
rapit nos atrociter
|: nemini parcetur! :|

|: Vivat academia,
vivant professores! :|
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
|: semper sint in flore! :|

|: Vivant omnes virgines
faciles, formosae, :|
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
|: bonae, laboriosae :|

|: Vivat et res publica,
et qui illam regit! :|
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
|: quae nos hic protegit! :|

|: Pereat tristitia
pereant osores :|
pereat diabolus
quivis antiburschius
|: atque irrisores :|

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Gaudeamus igitur apud Vicifontem.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!