Huracanum Sandy

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Via tempestatis.
Photographema Sandy vespere die 28 Octobris.
Praeses Obama nuntium responsi Huracano Sandy accipit.

Huracanum Sandy fuit circulus tropicus temporis tardioris, qui partes Maris Caribici et Civitates Foederatas Medias-Atlanticas et Boreorientales calamitose attigit. Sandy diametro est maximum huracanum Atlanticum notum, cuius venti circa 1100 milia passuum ab extremo ad extremum extendebat.[1][2] Sandy, circulus tropicus tempestasque nominata duodevicensima et decimum temporis huracanorum Atlanticorum 2012 huracanum, se ex elongata unda tropica in Mari Caribico occidentali die 21 Octobris evolvit. Tempestas, ex depressione tropica orta, celeriter confirmata est, et post sex horas circulus tropicus rite appellata est; qui lente ad septentriones ad Antillas Maiores movit, gradatim se confirmans.

Die 24 Octobris, Sandy huracanum factum est, haud multo ante Iamaicam attingeret. Ad septentriones movens, id aquam apertam intravit, terramque iterum in Cuba tempore matutino diei 25 Octobris ut huracanum categoriae 2 attigit. Vespere diei Octobris 25, tempestas se ad vires categoriae 1 debilitavit, cum ante lucem die 26 Octobris ad septentriones per Bahamenses moveret.[3] Sandy breviter horis matutinis ante lucem 27 Octobris ad tempestatem tropicam, tum iterum eodem die ad huracanum categoriae 1 factum est. Paulo ante 8 a.m. EDT (UTC−4) die 29 Octobris, Sandy se ad boreoccidentem advertit et ad litus Civitatum Foederatarum accedere coepit, iam vires Categoriae 1 sustinens. National Hurricane Center nuntiavit tempestatem circa quinque milia ad locum ad meridio-orientem versus Urbis Atlanticae Novae Caesareae circa 8 p.m. EDT pervenisse.[4] Hora 7 p.m. diei 29 Octobris 2012, Sandy circulus posttropicus declaratum est.[5]

Sandy in Civitatibus Foederatis saltem viginti-duas civitates adfecit, a Florida ad Novam Angliam extendens, ventis virium tempestatis tropicae procul in continentem attingentibus, nivibusque montanis in Virginia Occidentali ningentibus. Circulus fluctum tempestatis ad Urbem Novum Eboracum vespere 29 Octobris tulit, permultis viis et cuniculis in Manhata Inferiore et in aliis urbis regionibus inundatis.[6]

Effectus[recensere | fontem recensere]

Casualtates et detrimenta per civitatem
Civitas Mortui Amissi Detrimentum (dollaribus CFA) Fontes
Civitates Foederatae 113 1 $50 billiones (aestimatio) [7][8][9]
Haitia 54 21 Ignotum [10]
Cuba 11 0 $80 milliones [8][11]
Bahamenses 2 0 Ignotum [8]
Canada 2 0 Ignotum [12]
Respublica Dominicana 2 0 Ignotum [8]
Iamaica 1 0 $16.5 milliones [8]
Summa 185 22 $20 billiones (aestimatio)

Saltem 185 homines in Insulis Bahamensibus, Mari Caribico, Canada, et Civitatibus Foederatis per tempestatem interfecti sunt.[10][7][8][12]

Notae[recensere | fontem recensere]