Ducatus Mediolanensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ducatus Mediolanensis (terrae virides pictae) aetate aurea fine saeculi quarti decimi. Confer infra ducatum saeculo duodevicensimo

Ducatus Mediolanensis (Italiane: Ducato di Milano) fuit antiqua civitas in media Italiae septemtrionalis parte.

Ducatus conditus est die 11 Maii 1395, cum imperator Venceslaus a Luxemburgio titulum ducis (Italiane: duca) Ioanni Galeazzo Vicecomiti dedit, qui iam dominus Mediolani ab anno 1378 erat.

Saeculo quarto decimo et saeculo quinto decimo ineunti, Mediolanum fuit potentissima in tota Italia septemtrionale et media. Anno 1428, Respublica Venetiae urbes Bergomum et Brixiam, quae ad Ducatum Mediolanensem pertinebant, occupavit.

Post mortem ducis Philippi Mariae, ultimi domi regnatricis Vicecomitis (Italiane: Visconti) Mediolanensi anno 1447 rem publicam constituerunt, quae Aurea Res publica Ambrosiana nominata est.

Sed iam anno 1450, praeclarus ductor Franciscus I Sfortia, qui Biancam Mariam Vicecomes (Italiane: Bianca Maria Visconti) filia spuria ultimi ducis familiae Vicecomes Philippi Mariae Vicecomes die 25 Octobris 1441 in matrimonium duxerat, se novum ducem urbis Mediolani fecit.

Ab anno 1499 ad annum 1521, reges Franciae Ludovicus XII et Franciscus I duces fuerunt. Copiis Francicis victis anno 1521, ducatus domui Sfortiae redditus est sed de facto in Domus Habsburgensis dominio fuit. Francisco II Sfortia sine prole defuncto anno 1535, ducatus regi Hispaniae de iure tributus est et domui Habsburgensi (primum Hispaniae, deinde Austriae) ad saeculum XVIII mansit.

Ducatus Mediolanensis finem habuit anno 1796, cum Napoleo I Mediolanum cepit et terras ducatus ad novam Rem Publicam Cisalpinam adiunxit.

Domini ("Signori") Mediolani, familia Vicecomes, 12771395[recensere | fontem recensere]

Duces ("duchi") Mediolani, familiae Vicecomes ("Visconti"), 1395–-1447[recensere | fontem recensere]

Duces Mediolani, familiae Sfortia, 14501535[recensere | fontem recensere]

Duces Mediolani, familiae Habsburgi 15401796[recensere | fontem recensere]

Francisco Sfortia defuncto, Imperator Carolus V ducatum pro filio clamavit.

Inter Bellum de successione Hispanica ducatus possessio, quam Philippus dux Andegavensis et archidux Carolus simul vindicabant, multis proeliis disceptata est. Per instrumentum pacis Traiecti ad Rhenum, quod anno 1713 belli finem attulit, Carolo VI ducatus tributus est et propterea eius domui mansit.

Ducatus Mediolanensis (terrae auratae pictae) anno 1796, ante invasionem Napoleonis I

Lege etiam (Italiane)[recensere | fontem recensere]

De historia Ducatus aetate dominationis Hispanicae:

  • Domenico Sella. 1987. Lo Stato di Milano in età spagnola. Taurinum: UTET.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!