Anna de Clivis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anna de Clivis

Anna de Clivis (Anglice Anne of Cleves, Germanice Anna von Kleve 22 Septembris 151516 Iulii 1557, Londinii), filia Mariae de Gelderne (mortua 1543) et Ioannis III, Ducis Jülich-Clive-Berg, (mortuus 1539), uxor Henrici VIII, regina Angliae et Hiberniae erat.

Post Ioannae Seymour mortem Thomas Cromwell quaesivit matrimonium politicum regi Henrico VIII. Elegit Annam de Clivis religionis ecclesiae Protestanticae. Iussu Henrici dubitantis Ioannes Holbenius Annam sororemque eius adhuc non in matrimonium ductam Amaliam de Clivis (1517-1586) pinxit. Pictura Annae Henrico placuit. Sic ei 6 Ianuarii 1540 nupsit.

Anna ad pensa reginae minime parata: Melius suere, sed vix scribere et legere poterat, modo linguam Theodiscam loquebatur et syntono uti ignorabat.

Henricus iam 9 Iulii 1540 declaravit matrimonium esse irritum, sex menses post nuptias. Anna, cum statim divortium annuisset, affecta est a Henrico rege delectato nominibus iuribusque (nullos pepererunt infantes). Anna quotannis tria milia librae accepit, praeterea nomen "Soror Regis" et usque ad mortem in Anglia vixit.

Anna de Clivis 1557 mortua est causa carcinomae.

Michel Sittow 002.jpg Anne boleyn.jpg Hans Holbein d. J. 032b.jpg Uxores Henrici VIII AnneCleves.jpg CatherineHoward.png Catherine Parr from NPG.jpg

Catharina Aragonensis
1485-1536

Anna Bolena
1507-1536

Ioanna Seimora
1509-1537

Anna de Clivis
1515-1557

Catharina Hauarda
1521?-1542

Catharina Parra
1512-1548


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!