Latinitas bona

Stephanus (rex Angliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quattuor regis Gulielmi I nepotes, scil. Guillelmus Suilliacus comes; Theobaldus senior; Stephanus comes, postea rex Angliae; et horum germana Mathildis. Bernardus Guidonis, De origine prima regum Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Stephanus (natus circa 1096; mortuus 25 Octobris 1154) fuit rex Angliae et dux Normannorum. Fuit filius Stephani, comitis Blesensis et Adelae filiae Gulielmi I Conquestoris.

Morte avunculo suo rege Henrico I Stephanus reclamavit regnum Angliae die 22 Decembris 1135; sed nonnulli baronum eum reiecerunt recognoveruntque ut reginam Angliae filiam Henrici, Matildam imperatricem, uxorem imperatoris Henrici V Sancti Romani Imperii. Deinde per multos annos bellum civile saeviebat. In fine Stephanus recognovit Henricum Matildae filium ut successorem suum. Mortuus est Dubris anno 1154.

Stephanus in matrimonium duxit Matildam, filiam comitis Bononiae, circa annum 1125.

Gualterus Map, scriptor et vir publicus sub regno Henrici II, sic depinxit regem Stephanum: "vir armorum industria praeclarus, ad cetera fere ydiota, nisi quod in malum pronior".[1]

Fontes de vita et regno Stephani[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antonia Gransden, Historical writing in England c. 550 to c. 1307. Londinii: Routledge, 1974. [De fontibus]
  • Edmund King, "Stephen of Blois, Count of Mortain and Boulogne" in English Historical Review vol. 115 (2000) pp. 271-296
Antecessor:
Henricus I
Rex Angliae
1135–1154
Successor:
Henricus II
Dux Normannorum
1135–1144
Successor:
Galfridus Andegavensis