Iacobus II (rex Angliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iacobus II (Anglice: James II; 14 Octobris 16335 Septembris 1701 Angliae rex, ultimus Catholicus, fuit ab anno 1685 usque ad annum 1688 et nomine Iacobi VII Scotiae rex. Per Revolutionem gloriosam (Anglice: Glorious Revolution) a Gulielmo III expulsus est, et Stuartus ultimus masculinus regno praefuit.

Natus est 14 Octobris 1633 filius tertius Caroli I et uxoris Henriettae Franciae. Anno 1672 ad Catholicismum conversus est.

Iacobus II, Angliae rex

15 Februarii 1660 matrimonio primo Annae Hydi nupsit, quacum genuit infantes

Matrimonio secundo 1 Decembris 1673 Mariae Beatrici de Modena nupsit, quacum habuit infantes

Praeterea pater notorum infantum

Iussu Iacobi, qui illo tempore Comes Eboraci et frater Angliae regis fuit, Ricardus Nicolls cum 450 militibus Anglicis intravit Americam apud Novum Amsterodamum. Vicum " Novum Eboracum " (Anglice "New York") nominavit nomine Iacobi utente. Iacobus etiam fuit "Lord High Admiral", dux summus classis. Proelio in mari acto apud Lowestoftum, 1665 classis magna Angliae sub eius ipsius iussu fuit et vicit classem Bataviae.

Iacobus, cum 1685 successor fieret fratris Caroli II, fidei atque potentiae postulationis causa a nobilibus Angliae maxime abnutatus est. 1688 tandem revolutione gloriosa expulsus. Rex novus factus est maritus filiae suae, Gulielmus de Orania (Gulielmus III). Iacobus primo fugit Hiberniam, ubi mense Iulio 1690 in Proelium ad Boandum a Gulielmo victus est. Deinde Franciam fugit ubi exsul in Sancto Germano in Laya apud Lutetiam vixit usque ad mortem die 5 Septembris 1701 .

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Tim Harris, Revolution. The great crisis of the British monarchy. 1685-1720, Penguin books, Londinii anno 2006
Antecessor:
Carolus II
Index Regum Britanniae Successores:
Gulielmus III et Maria II