Gulielmus I (rex Angliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus, dux Normannorum, in Tapete Baiocensi pictus

Gulielmus I (Latine huius temporis Willelmus; Anglosaxonice Willelm; posterioribus Anglice William the Conqueror, scilicet "Conquestor",[1] Francogallice Guillaume le Bâtard, scilicet "Nothus"), fuit filius Roberti I (ducis Normannorum) amasiaeque eius Herlevae. Natus est Falesiae circa annum 1028, mortuus Rothomagi die 9 Septembris 1087. Anno 1066, a pugna Hastingensi incipiens, Angliam expugnavit; rege Haroldo mortuo, Gulielmus factus est rex Angliae. Ille ultimus, hodie usque, qui ex continente Europae terra Britanniam cepit.

Cruces a rege Guillelmo reginaque Matilda et signatura a Lanfranco archiepiscopo post Concilium Windleshorense (1072) impositae

Vita[recensere | fontem recensere]

Londinii turrim Londiniensem aedificari curavit.

Gulielmus Librum de Wintonia (vulgo Domesday Book) scribi Wintoniae curavit.

Anno 1053 in matrimonium duxit Matildam, filiam comitis Balduini V Flandriae. Ex ea octo (aut plures) liberos genuit:

  1. Robertus III (c. 1054–1134), dux Normannorum
  2. Adelais (c. 1055–?)?
  3. Caecilia (c. 1056–1126), abbatissa
  4. Gulielmus II (1056–1100), rex Angliae
  5. Ricardus (1057-c. 1081), mortuus in venatione
  6. Adela (c. 1062–1138) quam in matrimonium duxit Stephanus (comes Blesensis) et ex ea genuit regem Stephanum
  7. Agatha (c. 1064–c. 1080)
  8. Constantia (c. 1066–1090) quam in matrimonium duxit Alanus IV (dux Britanniae)
  9. Matilda?
  10. Henricus I (1068–1135), rex Angliae

Fontes de vita et regno Gulielmi I[recensere | fontem recensere]

Gulielmi I sepulchrum: "Hic sepultus est Invictissimus GUILLELMUS CONQUESTOR, Normanniae Dux et Angliae Rex, huiusce Domus CONDITOR, Qui obiit anno M.LXXXVII"
Gulielmus (supra ad sinistram partem) cum filiis duobus, Gulielmo (ad dextram), Henrico (infra ad sinistram), et nepote Stephano III. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 8v

Gulielmus I apud posteriores[recensere | fontem recensere]

Gulielmus Camden[2] haec narravit de Gulielmo Conquestore:

"Ex hoc Rollone natus est Guilielmus cognomento Longa Spatha a longo quem gestavit ense, Guilielmo Richardus eius nominis primus, cui filius, et ex filio nepos eodem nomine successere, sed Richardo III sine sobole defuncto Robertus frater suffectus, qui ex amasia Guilielmum illum progenuit quem Conquestorem et Bastardum vulgo vocamus, qui singuli rebus domi bellique gestis principes illustrissimi. Dum Guilielmus iste iam aetate maturus Normanniae praeesset, Eduardus Sanctus cognomento Confessor rex Angliae e Saxonico stirpe ultimus in coelestiam patriam cum summo suorum desiderio emigravit, qui ex Gulielmi cognata Emma filia Richardi eius nominis primi ducis Normanniae natus, in Normannia exul eum successorem sibi fore promiserat. Verum Haroldus Godwini filius, domus regiae maior, regnum occupavit, quem ut exturbarent hinc Tosto frater, illinc Normanni omnem moverunt lapidem. Verum cum ille Tostonem fratrem et Haraldum Norwegiae regem, quem in belli societatem Tosto sibi adiunxerat, iusto praelio non incruenta victoria prope Stamford-brig in Eboracensi agro peremisset, ecce vix novem interiectis diebus Gulielmus (cognomento Bastardus) Normanniae dux, Eduardi modo defuncti promissis, adoptione, et affinitate fretus, magno conscripto exercitu in Anglia inter australes Saxones appulit. In quem signa statim convertit Haroldus, lassato licet milite, rebusque superiori bello omnino accisis. Haud procul ab Hastings concurritur, ubi Haroldus in medium praelium se inferens, acriter dimicans cecidit, magno Anglorum numero interfecto, difficile est ad fidem summas exacto numero concipere. Guilielmus victor protinus infesto agmine per Wallingfordiam Londinum petit, admissusque rex inauguratur, utpote cui, ut ipse ait, Regnum Dei providentia destinatum, et beneficio concessionis Domini, et cognati gloriosi regis Eduardi consessum, et pauculis interpositis lineis subiungit, benignissimum regem Eduardum illum in regnum Angliae adoptivum haeredem instituisse. Quanquam si historiae S. Stephani Cadomensis credere libet, extremum spiritum in haec verba emisit: Diadema regale quod nullus antecessorum meorum gessit adeptus sum, quod divina solummodo gratia, non ius contulit haereditarum. Et paulo post, Neminem Angli regni constituo haeredem, sed aeterno conditori, cuius sum, et in cuius manu sunt omnia, illud commendo. Non enim tantum decus haereditario iure possedi, sed diro inflictu, et multa effusione sanguinis humani periuro regi Haroldo abstuli, et interfectis vel fugatis fautoribus eius dominatui meo subegi."

Antecessor:
Haroldus II
Rex Angliae
1066–1087
Successor:
Gulielmus II


Antecessor:
Robertus II
Dux Normannorum
1035–1087
Successor:
Robertus III

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. " Guilielmo Normanno Angliae regi (quem vulgo vocant Conquestorem)": Franciscus Bacon, Historia regni Henrici septimi regis Angliae cap. 1.
  2. Gulielmi Camdeni, Britannia (1607) editio interretialis

Roman numeral 10000 CC DD.svg