Elisabetha Anglica (uxor Henrici VII)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elisabetha Angliae regina et Hiberniae domina

Elisabetha Anglica (nata Londinii 11 Februarii 1466, mortua ibidem 11 Februarii 1503) fuit Henrici VII Angliae regis uxor et Eduardi IV Angliae regis filia, Angliae principissa reginaque et Hiberniae domina.

Primogenita Eduardi IV et Elisabethae Woodville filia erat. Anno 1483, Eduardo IV mortuo, Eduardus V Elisabethae frater in throno succedit sed Ricardus Glevi dux Eduardum Ricardumque cepit. Parlamentum die 22 Iulii matrimonium earum parentum dissoluit et Ricardus III coronam accipit. Novus rex voluit Emanuelo Lusitaniae principi Elisabetham in matrimonium dare sed anno 1485 Ricardus depositus est. Henricus VII coronam cepit et die 18 Ianuarii 1486 Elisabetham in matrimonium duxit. Die 20 Septembris, regina Arthurum genuit. Matrimonium Henrici et Elisabethae, quae coronata est die 20 Novembris, felix erat sed magnanima regina auctoritatem non habuit.

Filios Elisabethae Reginae fuerunt:

Elisabetha mox post partum Catharinae mortua est. Filia, soror, neptis, uxor et mater regum Angliae erat.