Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iohannes (rex Angliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iohannes rex. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 9r
Sex regis Gulielmi I abnepotes, scil. Gillo de Soliaco et Odo episcopus Parisiensis, filii Erchenbaldi; Gaufridus comes, Iohannes "tertius rex", Ricardus "secundus rex", Henricus rex iunior, reges tres filii Henrici II. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Iohannes (natus die 24 aut 27 Decembris anni 1166 aut 1167; mortuus 19 Octobris 1216) sine terris vocatur, fuit quintus filius regis Henrici II uxorisque eius Alienorae Aquitaniae. Fratre Ricardo mortuo die 6 Aprilis 1199 Iohannes fit rex Angliae et dux Normannorum; sed Philippus II rex Franciae terram Normanniae debellavit anno 1204.

Iohanne regnante, magna charta libertatum scripta et signata est.

Die 24 Augusti 1200 Iohannes in matrimonium duxit Isabellam Engolismae. Ex ea genuit:

  1. Henricus qui, patre mortuo, fit rex Angliae
  2. Ricardus (dux Cornubiae), ab anno 1257 rex Germanorum
  3. Iohanna quam in matrimonium duxit Alexander II (rex Scotiae)
  4. Isabella quam in matrimonium duxit imperator Fridericus II
  5. Alienora (comitissa Penbrochiae)

Fontes de vita et regno Iohannis[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John T. Appleby, John, King of England. Novi Eboraci: Knopf, 1959 Textus apud archive.org
  • B. Bolton, "Philip Augustus and John: two sons in Innocent III's vineyard" in D. Wood, ed., The Church and Sovereignty c. 590-1918: essays in honour of Michael Wilks (Oxonii, 1991) pp. 113-134
  • Rita Lejeune, "Rôle littéraire de la famille d'Aliénor d'Aquitaine" in Cahiers de civilisation médiévale vol. 1 (1958) pp. 319-337
  • Maurice Powicke, The Loss of Normandy, 1189-1204: studies in the history of the Angevin Empire. 2a ed. Mancunii: Manchester University Press, 1961 (editio prima: 1913)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • King John, ludus scaenicus Shakesperianus de rege Iohanne
Antecessor:
Ricardus I
Rex Angliae
1199–1216
Successor:
Henricus III
Dux Normannorum
1199–1204 (–1216)

Notae[recensere | fontem recensere]