Rosa Luxemburg
| Rosa Luxemburg | |
|---|---|
| Rosa Luxemburg | |
| Nata | 5. Martii 1871 In Zamoscii in Polonia |
| Obiit | 15. Ianuarii 1919 Berolini |
Rosa Luxemburg nata in Polonia nomine Rozaliae Luksenburg discipula placitorum Marxianorum fuit et rerum novarum in primis in Germania studebat. Sodalis SPD ac creatorix Factionis Communisticae Germaniae et suae originis "Societas apud Spartacum".
Una cum Carolo Liebknecht ad illos paucos sodales SPD pertinebat qui magno bello resistebant, cum plurimi sodales SPD imperatori Germanico Gulielmo eius nominis altero aes alienum concederent ut ille bellum gereret.
Post bellum Germania vincta una cum Gulielmo Liebknecht operarios ad novas res Germaniae inferendas duxit postquam nautae iam Kieliae in imperatorem rebellaverunt et res novas egerunt.
Milites autem cohortium liberarum ut dicuntur (vulgo Freikorps) quia ad exercitum legitimum non pertinebant Germania magnum exercitum habere vetita Rosam Luxemburg una cum Gulielmo Liebknecht ceperunt et interfecerunt. Corpus Rosae Luxemburg in canalem vulgo Landwehrkanal (quod dicat canalem ad propugnacula suburbana situm) iactum est. Etiam nunc disputatur utrum duces SPD hac in neci obstricti fuissent.
Anno 1913 sua opreram "Accumlationem capitalis" quae studium oecomoniae politicae contra imperialismum publicavit.[1]
Quamquam Revolutionem Octobris Russicam supportavit cum Lenin et Leo Trotski, Bolichebikismum opposuit qualitatis non-domocriticae causa. Etiam libertatem imprimendi, organizationis et cogitationis et abragationem poenae capitalis postulavit.
Sententia [recensere]
„Libertas semper illis qui dissentiunt.“ (Die Freiheit ist immer die Freiheit der Andersdenkenden.)