Lindus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lindus
Nomen vernaculare Λίνδος
IPA []
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Rhodus
Demus Rhodus
Numerus incolarum 3633
(census anni 2001[1])
Latitudo 36° 6' N
Longitudo 28° 5' E
Cursuale
Situs Lindi in Graecia
Lindus (Greece)
Lindus
Lindus
Lindus cum Acropoli

Lindus sive Lindos (Graece: Λίνδος) est locus archaeologicus, urbs et pristinus demus Graeciae in insula Rhodo situs. Ab administratione anno 2011 reformata (vide: Libellus Callicratis) est "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα) ad demum Rhodum pertinens. Unitati populari sunt quinque vici, quibus omnibus universis fere 3 600 incolea sunt quique circiter octavam insulae partem continent. Lindi sunt reliquiae civititas antiquae homonymae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Lindus a Doribus condita est. Mythologia Graeca regem Tlepolemum auctorem fuisse vult. Homerus Lindum inter civitates, quae Bello Troiano Tlepolemo duce interfuissent, nominat:

Τληπόλεμος δ᾽ Ἡρακλεΐδης ἠΰς τε μέγας τε
ἐκ Ῥόδου ἐννέα νῆας ἄγεν Ῥοδίων ἀγερώχων,
οἳ Ῥόδον ἀμφενέμοντο διὰ τρίχα κοσμηθέντες
Λίνδον Ἰηλυσόν τε καὶ ἀργινόεντα Κάμειρον.[2]

Lindus fuit una ex sex urbibus regionis, qui Hexapolium Doricam formaverunt. Iam saeculo octavo Lindus locus mercaturae medius fuit, quae demum post Rhodum urbem saeculo quinto conditam gravitate deminutus est.

Tempore classico acropolis Lindia a templo Athenae deae dedicato superata est, quod circa annum 300 a.C.n. perfectum est. Tempore hellenistico et Romano urbs circa acropolim templumque crescebat. Medio Aevo aedifica relicta, saeculo quarto decimo partim castro equitum ordinis Hospitalis superaedificata sunt, qui insulam contra Imperium Ottomanicum defendebant.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Acropolis: Supra urbem hodiernam acropolis surgit, quae a Graecis, Romanis, Byzantinis, equitibus S. Ioannis et Ottomanis munita est, quare situs ab archaeologis difficulter interpretari potest. Haec aedificia videntur:
    • Templum Doricum Athenae Lindiae, quod circiter ab anno 300 a.C.n. repetit, sed loco antiquioris templi aedificatum erat.
    • Propylaea sanctuarii saeculi quarti a.C.n., quae ad Stoam forma litterae D erectam et ad murum quinque portarum ducunt.
    • Stoa hellenistica circiter ab anno 200 a.C.n. repetens, longitutine 87 metrorum, ex 42 columnis constans.
    • Ectypon notissimum triremis Rhodiae e saxis ad imos ad acropolim ducentes gradus exsculptae, in qua statua Hagesandri praefecti stabat, quae a Phytocrito sculpta est. Effigies ab anno 180 a.C.n. repeteit.
    • Saclae hellenisticae (saeculi secundi) ad acropolim ducentes.
    • Reliquiae templi Romani, forsitan Diocletiano imperatori dedicati (ca. 300).
    • Acropolis moeniis hellenisticis circumdata est. Inscriptio Romana moenia ac turres sumptibus P. Aelii Hagetoris, sacerdotis Athenae saeculo secundo, renovata esse.
    • Castrum equitum ordinis Hospitalis, aedificatum ante annum 1317 loco munitionis Byzantinae, cuius pars superest.
    • Ecclesia Orthodoxa S. Ioannis a tertio aut quarto decimo saeculo repentens, in reliquiis ecclesiae antiquioris erecta.
  • Domus nauarchorum (in urbe).
  • Sepulcrum Cleobuli (extra urbem).

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut a Magistratu statistico Graeco(ΕΣΥΕ) profertur (PDF), census anni 2001, p. 74
  2. Homerus, Ilias 2,653-656

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lindum spectant.