Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
crux ordinis.

Ordo Fratrum Hospitalis S. Ioannis Hierosolymitani vel Fratres Hospitalarii (hodie et Ordo Melitensis breviter OMel[1]) fuit ordo militaris saeculo XII conditus, qui peregrinos ad Hierosolymas defendebat.

Raimundus Podiensis fuit primus Magnus Magister ordinis, anno 1145. In expeditionibus sacris milites Hospitalarii cum Musulmanis pugnaverunt et regna Christiana defendendi causa castella et praesidia aedificaverunt. Anno 1291, milites ultimum praesidium amiserunt in Sancto Iohanne de Acre.

Terra sancta amissa, milites peregrinos defenderunt ab insulis Mediterranei, Rhodo et Cypro usque ad obsidionem Turcorum anno 1522. In hoc proelio, ordinis vexillum mutatum est e nigro ad rufum ob multum sanguinem a militibus amissum. Tunc Carolus I Hispaniae ordini insulam Melitam anno 1530 concessit dummodo regi Hispaniae tributum annuale, quod singulum fuisse ferunt falconem peregrinum, dedisset.

Milites Melitam incoluerunt usque ad annum 1798, quo anno Napoleo insulam cepit et milites expulit.

Hodie Ordo Melitensis est civitas sine territorio Romae.

Magistri generales[recensere | fontem recensere]

27. Deodatus Gozonensis 1346 - 1353

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. Delaville Le Roulx, Cartulaire général de l'Ordre des Hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem. Lutetiae, 1894-1906. 4 voll.
  • Alan J. Forey, "Desertions and Transfers from Military Orders (twelfth to early-fourteenth centuries)" in Traditio vol. 60 (2005) pp. 143-200

Vide etiam[recensere | fontem recensere]