Hexapolis Dorica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hexapolis Dorica antiquitate fuit foedus sex civitatum Doricarum, ad quas Cos in insula homonyma, Cnidus et Halicarnassus in Caria, Lindus, Ialysus et Camirus in in insula Rhodo pertinebant.

Secundum Herodotum Halicarnassos exclusa est, quod cives urbis nomine Agasicles victores in Triopiis praemium, tripedem aeneum, non statim templo dedicaverunt, ut erat usitatum, sed secum domum portaverunt et in pariete posuerunt. Triopia erant certamina in sacrario hexapoleos prope Cnidum in honorem Apollinis acta. Foedus quinque civitatum reliquarum Pentapolis Dorica vocatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dietrich Berges / Numan Tuna: Kult-, Wettkampf- und politische Versammlungsstätte. Das Triopion – Bundesheiligtum der dorischen Pentapolis. In: Antike Welt 32/2 (2001), p. 155–166.