Anna Comnena
E Vicipaedia
Anna Comnena (Graece Ἄννα Κομνηνή), fuit historica et filia imperatoris Alexii Comneni Imperii Romani Orientalis ex Irena Ducaena. Nata est die 1 Decembris 1083, et mortua anno 1153.
Patre iam imperatore, Anna nata est porphyrogenita. Parentes curaverunt ut haberet optimam educationem, discens historiam, scientias, mathematicam et philosophiam Graecam, quamquam pater materque non voluerunt eam litteras Graecas antiquas studere, quas non idoneas haberent filiae regis. Aliquo eunucho adiuvante, Anna tamen clam libros poetarum antiquorum legit. Ea educatione, facta est una e doctissimis feminis temporis sui.
Anna nata est prima liberorum novem; quorum secundus est Ioannes II Comnenus. Is autem natus est anno 1087, et per tempore inter diem natalem suam et diem natalem fratris fuit heres imperii. Itaque desponsa est Constantino Ducae, filio imperatoris Michaelis VII. Filius primus Constantinum, et Annam, anno 1087 autem successit heres; ille mortuus est anno 1095. Cum 14 annorum fuit, iterum uxor ducta est a Nicephoro Bryennio, perito rei publicae, imperandi, artis historicaeque. Cum familia Nicephori potentior esset et fortasse Alexio imminere posset, matrimonium amoris non fuit, quamquam maritus ex ea genuit liberos quattuor, quibus nomina data sunt Alexii Comneni, Ioannis Ducae, Irenae Ducae et Mariae Bryennaenae Comneni.
Cum prima genita esset, eam olim Imperium Orientale regnaturam esse putavit. Quod somnium frater eius corrupit, quamquam Anna numquam voluit acceptare regnum suum, et ea causa conspiravit cum matre et coniunx ut ea maritusque imperatores esse possent, fratrem Ioannem opprimentes. Conspiratores non successerunt autem, et Ioannes factus est imperator anno 1118, in quo anno Alexius mortuus est.
Eodem anno, iterum temptavit Anna opprimere fratrem. Consilium non successit autem, quod Nicephorus, quem imperatorem creare Anna voluit, deligit fidem imperatoris. Itaque coacta est in exilium ire in claustrum, ubi scripsit Alexiada sive res gestas patris sui, quem librum etiamnunc eruditi praecipuum inter fontes rerum gestarum eius temporis habent.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |

